Acts 5:3
Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri? + 5.3 Tentavit. RAB. Præteritum tentavit ponit, quia perfecta erat tentatio. Tribus modis tentatio agitur, suasione, delectatione, consensu: quod totum impletum est in Anania. Et fraudare. ID. In hoc videtur mendacium fuisse, quia totum voverat. Melius est autem non vovere quam post votum non solvere Spiritui sancto.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 3:13Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. + 3.13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem, etc. AUG. Nec ista confitetur peccatum, sed refert in alterum, in impari sexu, pari fastu. Ex his tamen natus David dicit usque in finem sæculi: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi Psal. 40. Hoc ab istis dicendum fuit: sed nondum peccatorum cervices considerat Deus: restabant labores et dolores mortis, et contritio sæculi, et gratia Dei, quæ in tempore subvenit, docens afflictos non de se præsumere. Serpens decepit, etc. Quasi cujuslibet persuasio prævaleat Dei præcepto. Serpens decepit me, etc. AUG., ibid., lib. 2, c. 30 Quomodo his verbis, etc., usque ad cum eo cibo non videret eam mortuam esse. AUG., ibid., c. 28 Notandum quod non diabolus est permissus feminam tentare, etc., usque ad sed ex hac homini invidisse ratio ostendit. ALC. Peccatum angeli tacitum, hominis patefactum quia illud incurabile, hoc curatum. Vidit igitur, etc. STRAB. Aperte inexcusabilis ostenditur, cui licuit sub tali deliberatione dolos inimici advertere.
Deuteronomy 23:21Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. + 23.21 Non tardabis reddere. Unde Salomon: Ruina est homini post vota tractare vel tardare Proverb. 10..
1 Chronicles 21:1Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël.
Psalms 94:7quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. + 94.7 Et nos populus, etc. AUG. Eleganter ordo verborum mutatus: Non dixit oves pascuæ et populum manus ejus, ut ipsos intelligas oves, qui sunt populus, oves manus, non quas eminus, quia sunt, et oves quas non fecimus, sed ipse gratia sua nos oves fecit. 1
Ecclesiastes 5:4multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. + 5.4 Multoque. Sicut Judæi qui dixerunt: Omnia quæcunque præcepit nobis Deus, faciemus Exod. 24, 32.: et adoraverunt vitulum.
Jeremiah 23:24Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non cælum et terram ego impleo? dicit Dominus.