The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses i › Thessalonicenses i 4 › Thessalonicenses i 4:7

Thessalonicenses i 4:7

Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For God hath not called us unto uncleanness, but unto holiness.

In Context

6et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus.

8Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. + 4.8 Qui etiam dedit, etc. Ad hæc peragenda dedit vobis spiritum, ne ergo tantum adjutorem spernatis, qui in corpore subdito peccatis non habitat. Vel nobis apostolis, ut major esset auctoritas prædicandi et arguendi. Rogamus autem vos fratres, etc. Non est prædictis legibus contraria exhortatio. Etenim accidebat, ut alii quidem liberaliter suppeditarent egentibus, alii vero propter eorum munificentiam, operari negligerent. Jure ergo et illos laudavit, et his dedit utile consilium.

Read all of Thessalonicenses i 4

Cross References

Leviticus 19:2Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.

Romans 8:29Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. + 8.29 Nam quos, Deus, prædestinavit, id est, per appositam gratiam præparavit ut verbo prædicationis crederent: illos præscivit, id est longe ante prænovit, fieri conformes Filii, qui est imago Patris, usquequaque eadem cum Patre. Unde dicitur: Qui videt me, videt et Patrem Joan. 14.. Imaginis. Ut portemus imaginem cœlestis, sicut portavimus imaginem terreni. Vel primogenitus. Quia ante omnem creaturam non factus sed natus est, et quia primus sine peccato natus, et primus impassibilis resurgens, in quo habet fratres.

Galatians 5:19Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,

Ephesians 2:10Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. + 2.10 Ipsius enim, etc. Nemo debet gloriari, quia nos creati in fide et in operibus sumus factura, id est opus ejus, vel sumus creati per facturam, id est operationem ejus: et ita nec de operibus per fidem gloriandum est, cum fides et omnia ex gratia sint.

Ephesians 4:19qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam. + 4.19 Desperantes. Vel indolorii, quod ex Græco trahitur, id est de peccato non dolentes.

2 Thessalonians 2:13Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis: + 2.13 Primitias in salutem. Ut scilicet non in illo periculoso tempore ultimo, sed in primitiva Ecclesia crederemus in Christum, atque fidem confiteremur. Vel, nos apostolos primitias omnium credentium, quia apostoli primi crediderunt, et hoc in salutem omnium gentium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses i 4:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses i 4:6Thessalonicenses i 4Thessalonicenses i 4:8 →