The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses i › Thessalonicenses i 5 › Thessalonicenses i 5:13

Thessalonicenses i 5:13

ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis. + 5.13 Ut habeatis illos. Necessaria eis ministrando, et reverentiam dignitati exhibendo. Quid enim prodest honorem sine fructu habere? Sicut divitiæ negligentiam pariunt salutis, ita egestas dum satutari quærit, a justitia declinat. Ideo in alia epistola præcipit presbyteros duplici honore esse honorandos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And to esteem them very highly in love for their work’s sake. And be at peace among yourselves.

In Context

12Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos,

14Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.

Read all of Thessalonicenses i 5

Cross References

Psalms 133:1Canticum graduum. [Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. + 133.1 Canticum graduum. CASS. Quintus decimus gradus: Charitas sæculi. Et est hic tertius psalmus de charitate Dei, de qua hic agit, sicut supra de charitate proximi. Non quod alia gratia sit qua diligitur Deus, et alia qua proximus. Sed quia diversos actus habet gratia, et diversa diliguntur ea. Monet ergo ad diligendum Deum. Primo, invitat pluraliter benedicere Deum; secundo, optat benedici, ibi, Benedicat. Ecce, demonstrantis est. Et quibus faciat hanc demonstrationem, determinat, vos servi Domini. Statis. Servorum est, non sedere in domo domini. Vel, de eisdem intelligitur: Et per domum, intelligitur Ecclesia, per atria, latitudo charitatis. In charitate enim, quæ extenditur usque ad inimicos, latitudo est, in odio angustia. Quasi diceret, vos benedicite, qui statis, id est perseveratis, In domo Domini, id est in Ecclesiis; et qui statis, In atriis domus Dei nostri, id est in latitudine charitatis, ubi nullus angustiatur. 1

John 13:34Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. + 13.34 Ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Non putetur hæc prætermissa dilectio Dei quæ est in dilectione proximi, in proximo enim non nisi Deus diligitur, sicut et Christus in nobis diligit Deum, et non quod hoc habeamus, sed ut haberemus sicut medicus in ægro, non morbum, sed salutem quam venit dare.

Romans 4:17(sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt:

1 Corinthians 9:7Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? + 9.7 Quis militat. Ne, quia abstinet, coapostolos reprehendisse videretur, addit: Quis militat. CHRYS. Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Per illud pericula; hoc autem laborem et miseriam multam et curam ostendit, et tertium item addit exemplum his verbis. Quis pascit, etc. ID. Multam diligentiam, et magistro debitam erga subditos ostendit. Quod ex his apparet: Etenim milites, et agricolæ, et pastores erant apostoli, non bellorum, neque terræ, neque brutorum animantium, sed ratione præditarum animarum, et ejus exercitus qui adversus dæmones armatur. Et de lacte. Lac gregis dicitur quidquid a plebe præpositis datur.

Galatians 4:14non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. + 4.14 Sed sicut angelum Dei, etc. Hoc dicit quia Deus loquitur in sanctis suis, et Paulus non seipsum, sed Deum in seipso diligi volebat; ideoque perhibet testimonium quibusdam, quod sicut angelum Dei et sicut Christum Jesum eum exceperant. In omnibus ergo sanctis suis ipse est amandus qui ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare Matth. 25.. Tanta est charitas capitis erga corpus suum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses i 5:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses i 5:12Thessalonicenses i 5Thessalonicenses i 5:14 →