Timotheum i 5:2
anus, ut matres: juvenculas, ut sorores in omni castitate: + 5.2 Ut sorores. Ut videntes se amoris causa commoneri, facilius se corrigant. In omni castitate. In alloquio juvencularum recte juvenis de castitate admonetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The elder women as mothers; the younger as sisters, with all purity.
In Context
Cross References
John 19:26Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus. + 19.26 Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat. Qui divina facturus, quasi repulit ignotam matrem; jam ostendit venisse horam, quam tunc prædixit, in qua agnoscit de qua fuerat mortaliter natus. Et docet ut a piis filiis impendatur cura parentibus, unde et Apostolus: Si quis suorum curam non habet, fidem negat I Tim. 5., etc.
1 Thessalonians 5:22Ab omni specie mala abstinete vos.
1 Timothy 5:3viduas honora, quæ vere viduæ sunt. + 5.3 Viduas honora quæ vere viduæ sunt. Hoc est, quæ omnium suorum auxilio destitutæ sunt, et quæ manibus laborare non possunt, quas paupertas debilitat, ætasque conficit: quibus Deus spes est, et omne opus, oratio.