Timotheum i 5:3
viduas honora, quæ vere viduæ sunt. + 5.3 Viduas honora quæ vere viduæ sunt. Hoc est, quæ omnium suorum auxilio destitutæ sunt, et quæ manibus laborare non possunt, quas paupertas debilitat, ætasque conficit: quibus Deus spes est, et omne opus, oratio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Honour widows that are widows indeed.
In Context
Cross References
Exodus 20:12Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. + 20.12 Honora patrem, etc. Hoc est primum septem mandatorum quæ pertinent ad proximum. Bene autem septem sunt. Septenarius enim ex ternario constat et quaternario. Ternarius vero animæ congruit, quæ est irascibilis, concupiscibilis et rationalis. Quaternarius corpori.
Deuteronomy 14:29Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris. + 14.29 Venietque Levites. Manifeste ostendit hanc decimam non esse ei qui offert communicandam, sed tantum illis quibus præcepit erogari, in quibus præcipue Leviten posuit.
Deuteronomy 16:14et epulaberis in festivitate tua, tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus et vidua qui intra portas tuas sunt.
Job 29:13Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. + 29.13 Benedictio perituri. GREG. Benedictio perituri super eam venit, cum peccatoris interitum prævenit, et sanctis exhortationibus a culpæ fovea reducit. Et cor viduæ consolatus sum. Magnam consolationem cor viduæ suscipit, quando fidelis anima in verbis Ecclesiæ de adventu illius, aliquid, cui spiritualiter est conjuncta, cognoscit.
Psalms 68:5Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste; quæ non rapui, tunc exsolvebam. + 68.5 Multiplicati. AUG. Quod prius typice, nunc in re aperte dicit. Super capillos. Pro infinito, vel plures sunt his qui sunt ornatui. Rapui. Rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem: rapuit Adam, præsumens, ut diabolus, de divinitate. 1
Psalms 146:9qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. + 146.9 Et pullis corvorum. AUG. Omnia enim, quæ dantur Ecclesiæ a divitibus, fenum sunt. ID. Judæi, qui se solos justos, omnes gentes dicebant peccatores. Et vere patres nostri corvi, nos autem non sic remanemus: tamen recte pulli corvorum dicimur et sumus. Corvus non invocat, nos vero dimissi invocamus. CAS. Pulli corvorum dicuntur rore vesci et beneficio ætatis, ignorant paternas escas, id est fetores cadaverum: sic filii paganorum innocentes, qui invocant. 1