The Bible Software
bible.software1 Timothy1 Timothy 5 › 1 Timothy 5:21

1 Timothy 5:21

Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. + 5.21 Testor coram Deo. Id est, Deus sit mihi testis, quod animam meam salvavi tibi, cave.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I charge thee before God, and the Lord Jesus Christ, and the elect angels, that thou observe these things without preferring one before another, doing nothing by partiality.

In Context

20Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant. + 5.20 Coram omnibus, etc. AUG., serm. 16 de Verb. Dom. Aliquando debes corripere peccantem inter te et ipsum solum, etc., usque ad quando autem palam peccatur, palam arguendum est.

22Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.

Read all of 1 Timothy 5

Cross References

Leviticus 19:15Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. + 19.15 Non facies, etc. ISICH. Summam et perfectam justitiam, etc., usque ad et surdum ac cæcum irridere divitum et potentum sunt.

Deuteronomy 33:9Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. + 33.9 Qui dixit patri suo. Quando fecerunt vitulum aureum, jubente Moyse, Levitæ, accincti gladiis, a porta usque ad portam idololatras interfecerunt. In ultione idololatriæ quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant. Unde: Nisi quis reliquerit patrem et matrem et uxorem et filios propter me, non est meus discipulus Luc. 18.. Qui dixit patri suo et matri, etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius conjungimur, plus prodesse. Debemus copulam terrenæ cognationis agnoscere; sed si cursum mentis præpedit, ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spiritali proposito non avertat. Hæc bene vaccæ innuunt, quæ sub arca Domini ad montana tendentes, affectu et rigido sensu gradiuntur: pro vitulis pergentes mugiebant sed accepto, itinere gressus non deflectebant.

Malachi 2:9Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege.

Matthew 25:41Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:

Luke 20:21Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Timothy 5:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Timothy 5:201 Timothy 51 Timothy 5:22 →