Luke 20:21
Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 34:19qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi.
Matthew 22:16Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: + 22.16 Cum Herodianis dicentes. Tanquam ignotis, ut facilius deciperent, quia timebant turbas. Quod per se non audent, præsidis manibus attentant. Cum Herodianis. Id est, militibus Herodis. Sub Cæsare Augusto quando descriptio facta est, Judæa facta est tributaria. His tributis præpositus est Herodes Antipatris filius alienigena et proselytus, rex Judæis ab Augusto constitutus. Erat ergo seditio in populo, aliis dicentibus debere dari tributa, pro securitate et quiete, cum Romani pro omnibus militent. Pharisæis contra nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solvit, et cætera quæ lex dicit, humanis legibus subjacere. Mittunt igitur Pharisæi si possent decipere. Non est tibi cura, etc. Illuc provocant, ut Deum magis timeat quam Cæsarem: et ideo non debere solvi tributa dicat, ut Herodiani quasi auctorem seditionis teneant.
Mark 12:14Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus? + 12.14 Magister, scimus. ID. Blanda et fraudulenta interrogatio ad hoc provocat respondentem, ut magis Deum quam Cæsarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut audientes Herodiani seditionis contra Romanos auctorem teneant.
Acts 10:34Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus; + 10.34 Non est personarum acceptor, etc. BEDA. Patet Deum non esse personarum acceptorem, etc., usque ad sed omnes credentes acciperent.
Galatians 1:10Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. + 1.10 Modo. Dicit modo quia olim dum dixit hominem ex lege justificari, hominis gloriam inutilem, gratiam Dei prædicavit. Innuit hic etiam hoc facere illos seductores, ut laudarentur a Judæis, quos non timet offendere Paulus pro gloria Christi, qua veniente cessat lex. Si adhuc. Hinc quidam putant sufficere conscientiam, ut parum quid de eis existimet alius, curent; sed conscientia coram Deo est necessaria conversatio coram proximo; quæ si negligentius agitur, lædit exemplo. Unde alibi: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus placeo II Cor. 10.. Item: Sine offensione estote Judæis et Græcis Ecclesiæ Dei II Cor. 8.. Item: Providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus Matth. 5.. Item: Luceant opera vestra coram hominibus, etc. Ergo contra temerarios judices, detractores, susurrones, murmuratores, quærentes suspicari quod non vident, quærentes etiam jactare quod non suspicantur, sufficit conscientia. Nec in aliis quibus placere volumus quæramus nostram gloriam, sed eorum salutem, ut non nos, sed Deum laudent, qui tales fecit; unde: Nolite facere justitiam vestram coram hominibus, ubi illos arguit qui ita ventilant opera sua, ut finem operum suorum laudem hominum ponant, eamdemque laudem quasi pro mercede operum suorum computent.