The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 13 › 2 Chronicles 13:19

2 Chronicles 13:19

Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, et cepit civitates ejus, Bethel et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus: + 13.19 Bethel. RAB. Civitas in proximo lapide ab Elia ad dexteram euntibus Neopolim, quæ prius Luza, id est Amigdalon vocabatur, et cecidit in sortem Benjamin juxta Bethan et Hai, quam expugnavit Jesus rege illius interfecto. Ephron. Civitas est in tribu Juda. Unde et villa pergrandis Ephrea contra septentrionem in vicesisimo ab Elia milliario hactenus vocatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Abijah pursued after Jeroboam, and took cities from him, Bethel with the towns thereof, and Jeshanah with the towns thereof, and Ephrain with the towns thereof.

In Context

18Humiliatique sunt filii Israël in tempore illo, et vehementissime confortati filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.

20nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia: quem percussit Dominus, et mortuus est. + 13.20 In diebus. Non Jeroboam, in cujus vicesimo anno secundum librum Regum imperavit Asa filius Abia super Judam et Jerusalem, sed Abiam, qui accepta Bethel idola reservavit Isræli in scandalum, ut Hebræi asserunt.

Read all of 2 Chronicles 13

Cross References

Genesis 28:19Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur. + 28.19 Appellavitque nomen urbis Bethel., etc. HIER., de locis Hebraicis. Ab eo quod dictum est, quam terribilis est locus iste, etc., loco nomen imponit Bethel, id est domum Dei, qui ante Luza vocabatur, id est, nux vel amygdalum. Unde ridicule quidam verbum Hebraicum ulam, nomen urbis esse putant: cum ulam interpretetur prius. Ordo ergo iste est lectionis: Vocavit nomen illius loci Bethel, et prius Luza vocabulum civitatis. Antiquæ vero scripturæ verbo ulam vel olam plenæ sunt, quod nihil significat nisi prius vel ante vestibulum, vel superliminare, vel postes, etc.

Joshua 10:39cepit eam atque vastavit: regem quoque ejus atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii: non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.

Joshua 15:9pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.

2 Chronicles 15:8Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azariæ filii Oded prophetæ, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim: et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.

John 11:54Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 13:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 13:182 Chronicles 132 Chronicles 13:20 →