bible.software › Ii Paralipomenon › Ii Paralipomenon 15 › Ii Paralipomenon 15:14
Ii Paralipomenon 15:14
Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubæ, et in sonitu buccinarum,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they sware unto the LORD with a loud voice, and with shouting, and with trumpets, and with cornets.
In Context
13Si quis autem, inquit, non quæsierit Dominum Deum Israël, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
15omnes qui erant in Juda, cum execratione: in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quæsierunt eum, et invenerunt: præstititque eis Dominus requiem per circuitum. + 15.15 Azarias autem, etc. Azarias propheta occurrens præcepit ut paululum a via gressum itineris sustinerent, et tunc cœpit ad eos dicere, quod illa victoria fuisset eis a Deo concessa, eo quod justos se sanctosque servassent, et omnia Dei voluntate fecissent. Quos in ejus mandatis permanentes, dixit super hostibus prævalere, et habituros divina virtute felicitatem et prosperitatem; relinquentes autem religionem, in contraria devenire, futurumque tempus in quo nullus inveniretur verax propheta in eo populo, neque sacerdos, ob quam rem et civitates subvertendas, et gentem in omni terra disseminandam, et vitam miserabilem et inopem habituros.
Read all of Ii Paralipomenon 15
Cross References
Exodus 24:3Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. + 24.3 Faciemus AUG., quæst. 95. Notandum quod iterum populus, etc., usque ad apprehenderunt justitiam.
Joshua 24:24Dixitque populus ad Josue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus præceptis ejus.
Nehemiah 10:29omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei: ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et cæremonias ejus:
This Verse In Other Editions
Study Ii Paralipomenon 15:14