The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 20 › 2 Chronicles 20:27

2 Chronicles 20:27

Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Jerusalem cum lætitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then they returned, every man of Judah and Jerusalem, and Jehoshaphat in the forefront of them, to go again to Jerusalem with joy; for the LORD had made them to rejoice over their enemies.

In Context

26Die autem quarto congregati sunt in Valle benedictionis: etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in præsentem diem. + 20.26 Vallis benedictionis. Humilitas Ecclesiæ, ubi digne Deo laudes redduntur. Qui autem quatuor Evangeliorum instructus dogmate per baptismi fidem ad unitatem Ecclesiæ pervenit, ibi rite laudans, digne Deo conversans visionem perpetuæ pacis, cum laude et lætitia sempiterna introibit.

28Ingressique sunt in Jerusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini.

Read all of 2 Chronicles 20

Cross References

1 Samuel 2:1[Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos: quia lætata sum in salutari tuo. + 2.1 Dilatatum est. RAB. Quia sermo Dei non est alligatus in pressuris, non in præconibus alligatus. ID. Christo, quem puerum amplectitur senex Simeon et cognoscit magnum dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum Luc. 2.. Si lætatus fuero in salutari Dei, tunc dilatabitur os meum. Per meditationem scilicet verbi Dei, venitur ad elevationem cordis, unde: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatavum est II Cor. 5.. Ex latitudine cordis ministratur sapientia ori.

Nehemiah 12:43Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas: quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus. + 12.43 Recensuerunt quoque, etc. BEDA, ibid. Gaudentibus cunctis, etc., usque ad et cum magna laude et lætitia erat dedicata.

Psalms 30:1In finem. Psalmus David, pro extasi. + 30.1 In finem psalmus. AUG. Exstasis hic accipitur pavor perturbati populi de persecutione omnium gentium, et defectu fidei per orbem. CASS. Contra pavorem spes et oratio præmittitur, etc., usque ad: Erunt duo in carne una Gen. 2., ergo et in voce una. AUG. Prior loquitur Redemptor, inde redempti, gratias agentes. Inde diu de perturbatione Prophetæ vox interponitur prope finem, et in fine. Hic describitur humiliatio Christi martyrumque: unde sequitur exaltatio. 1

Isaiah 51:11Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum: gaudium et lætitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.

Micah 2:13Ascendet enim pandens iter ante eos: divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam: et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.]

Revelation 18:20Exsulta super eam cælum, et sancti apostoli, et prophetæ: quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa. + 18.20 Exsultate super eam. Postquam prædixit hanc damnationem futuram impiis, monet bonos exsultare, ut concordent divino judicio; vel quia, his damnatis, sequitur eorum remuneratio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 20:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 20:262 Chronicles 202 Chronicles 20:28 →