The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 22 › 2 Chronicles 22:9

2 Chronicles 22:9

Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit latitantem in Samaria: adductumque ad se, occidit: et sepelierunt eum, eo quod esset filius Josaphat, qui quæsierat Dominum in toto corde suo. Nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe quis regnaret Ochoziæ:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he sought Ahaziah: and they caught him, (for he was hid in Samaria,) and brought him to Jehu: and when they had slain him, they buried him: Because, said they, he is the son of Jehoshaphat, who sought the LORD with all his heart. So the house of Ahaziah had no power to keep still the kingdom.

In Context

8Cum ergo everteret Jehu domum Achab, invenit principes Juda, et filios fratrum Ochoziæ, qui ministrabant ei, et interfecit illos.

10siquidem Athalia mater ejus, videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram. + 22.10 Si quidem Athalia, etc. Athalia quæ semen David conabatur exstinguere, et regiam stirpem delere, significat impietatem Synagogæ, quæ per nequitiam mentis, semini Christi insidiatur inexorabili odio sæviens, quæ aliquando regnare videbatur cum legis cæremonias temporalis observabat. Interpretatur Athalia temporalis Domini, sed Josabeth strenuitate quæ interpretatur saturitas Domini, id est Ecclesiæ in qua sunt veræ deliciæ servatur Joas, qui interpretatur memoria Domini, id est, Christus, in quo est memoria nominis Domini: ne per crudelitatem sævientis interimatur in sanctis, sed nutriatur in domo Joiadæ pontificis, qui interpretatur dilectus Domini, id est Christus, de quo Pater ait: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui Matth. 17.. Cujus domus est Ecclesia, ubi in fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, ut in tempore judicii sceptrum regni et potentiam extollat adversum eos qui eum deprimebant.

Read all of 2 Chronicles 22

Cross References

1 Kings 13:21Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda, dicens: Hæc dicit Dominus: Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod præcepit tibi Dominus Deus tuus, + 13.21 Hæc dicit Dominus. ID. Bene autem ore ejus sententiam mortis accepit, cujus reductione a vitæ præceptis deviavit, ut inde pœnam veraciter sumeret, unde culpam negligenter admisisset.

2 Kings 9:27Ochozias autem rex Juda videns hoc, fugit per viam domus horti: persecutusque est eum Jehu, et ait: Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum in ascensu Gaver, qui est juxta Jeblaam: qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi.

2 Chronicles 17:3Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim, + 17.3 Ambulavit in viis David, etc. RAB. Ostendit eum exsecutorem fuisse sicut David divinorum mandatorum antequam peccaret in uxorem Uriæ, cujus peccati satisfactio æternam illi memoriam comparavit.

2 Chronicles 19:3sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum.

2 Chronicles 21:17et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam quæ inventa est in domo regis, insuper et filios ejus, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat.

2 Chronicles 22:8Cum ergo everteret Jehu domum Achab, invenit principes Juda, et filios fratrum Ochoziæ, qui ministrabant ei, et interfecit illos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 22:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 22:82 Chronicles 222 Chronicles 22:10 →