2 Chronicles 22:10
siquidem Athalia mater ejus, videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram. + 22.10 Si quidem Athalia, etc. Athalia quæ semen David conabatur exstinguere, et regiam stirpem delere, significat impietatem Synagogæ, quæ per nequitiam mentis, semini Christi insidiatur inexorabili odio sæviens, quæ aliquando regnare videbatur cum legis cæremonias temporalis observabat. Interpretatur Athalia temporalis Domini, sed Josabeth strenuitate quæ interpretatur saturitas Domini, id est Ecclesiæ in qua sunt veræ deliciæ servatur Joas, qui interpretatur memoria Domini, id est, Christus, in quo est memoria nominis Domini: ne per crudelitatem sævientis interimatur in sanctis, sed nutriatur in domo Joiadæ pontificis, qui interpretatur dilectus Domini, id est Christus, de quo Pater ait: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui Matth. 17.. Cujus domus est Ecclesia, ubi in fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, ut in tempore judicii sceptrum regni et potentiam extollat adversum eos qui eum deprimebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 1:12Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis.
2 Kings 11:1Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium. + 11.1 Athalia vero. RAB. Athalia, quæ semen David exstinguere moliebatur, impietatem exprimit Synagogæ, quæ semini David, hoc est Christi, insidiatrix erat. Quæ aliquando regnare videbatur, cum legis cæremonias temporaliter observabat. Interpretatur enim Athalia temporalis Domini. Sed Josabeth strenuitate, quæ interpretatur saturitas Domini, id est, Ecclesiæ, in qua veræ sunt deliciæ, servatur Joas, id est memoria Domini. Christus, scilicet, in quo est memoria nominis Domini, ne per crudelitatem sævientis hostis interimatur in cordibus electorum. Magis nutritur in domo Joiadæ, qui dilectus Domini sonat, de quo Pater: Hic est dilectus Filius meus Matth. 3., cujus domus sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum æternis deputaverit pœnis.