2 Chronicles 23:11
Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem: unxit quoque illum Jojada pontifex, et filii ejus: imprecatique sunt ei, atque dixerunt: Vivat rex.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 25:16Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi. + 25.16 Testificationem quam dabo. ID., ibid. De qua Apostolus, etc., usque ad judicem omnium docuit sæculorum.
Deuteronomy 17:18Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticæ tribus,
1 Samuel 10:24Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait: Vivat rex.
2 Samuel 5:3Venerunt quoque et seniores Israël ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Israël. + 5.3 Seniores. ID. Prophetæ, apostoli pari fide et devotione ad Christum concurrunt. Unxeruntque. ID. David bis unctus dicitur, et Christus prius in Judæis, post in gentibus principatum sumpsit.
1 Kings 1:25Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem, illisque vescentibus et bibentibus coram eo, et dicentibus: Vivat rex Adonias:
1 Kings 1:39Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem: et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon.