2 Chronicles 28:11
Sed audite consilium meum, et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 28:8Ceperuntque filii Israël de fratribus suis ducenta millia mulierum, puerorum, et puellarum, et infinitam prædam: pertuleruntque eam in Samariam.
Isaiah 58:6[Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe; + 58.6 Colligationes. ID. Peccata intelligimus, etc., usque ad domesticos seminis tui ne despexeris.
Matthew 5:7Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. + 5.7 Beati misericordes. Misericordia nascitur de præcedentibus, quia si præcesserit vera humilitas et animus mansuescat, et suos et aliorum casus fleat, et justitiam esuriat, post nascitur vera misericordia. Tunc enim miserias alienas faciet suas et pro viribus juvabit: et si juvandi facultas deest, compassio non deerit: Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est Luc. 6., id est, ad hoc misereamini ad quod et Deus, ut bonitas redundet in omnibus: misericordia sine justitia remissio et tepiditas; justitia sine misericordia severitas et austeritas dicitur.
Hebrews 13:1Caritas fraternitatis maneat in vobis, + 13.1 Charitas. Ab hoc loco moraliter instruit Apostolus, quasi diceret: Quia charitas est habenda, ipsa maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim quidam latuerunt, ut Loth nesciens esse angelos, sciens tamen quis in eis esset.