Hebrews 13:1
Caritas fraternitatis maneat in vobis, + 13.1 Charitas. Ab hoc loco moraliter instruit Apostolus, quasi diceret: Quia charitas est habenda, ipsa maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim quidam latuerunt, ut Loth nesciens esse angelos, sciens tamen quis in eis esset.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
Cross References
John 15:17Hæc mando vobis: ut diligatis invicem. + 15.17 Hæc manao, etc. Hic ostendit quis sit fructus quem dixerat, pro quo et dabit Pater quod petimus, qui et hoc dedit, ut diligamus. Ut diligatis. AUG. Merito sæpe dilectionem commendat, quasi sola præcipienda sit sine qua non possunt cætera, quæ sine cæteris non potest haberi. Pro hac autem patienter debemus sustinere etiam omnia adversa mundi. Unde subdit:
Acts 2:44Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
Romans 12:9Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhærentes bono:
Galatians 5:13Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. + 5.13 Ne libertatem. Sensus est: Cavete ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per charitatem Spiritus. Non per affectum carnis charitas habenda est, sed per spiritum.
Ephesians 4:3solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. + 4.3 In vinculo pacis. Id est pacem servantes. Hæc autem pax est, si peccata quæ sine damno tritici aut cum spe salutis corrigendorum eradicari non possunt, usque ad messem ultimam toleramus.
Philippians 2:1Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: + 2.1 Si qua consolatio, etc. Si vultis habere consolationem in rebus Christi, id est in remissione peccatorum et in aliis donis; vel: si consolari me vultis, si quod solatium charitatis est vobis, id est si vultis ut charitas ecclesiarum quæ orant et bona agunt pro fratribus, sit vobis solatium et confortatio in adversitatibus vestris. Si qua societas spiritus. Propter hanc societatem illi in quos primitus venit Spiritus sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti. Si qua viscera. Id est si affectum pietatis habetis erga me. Non dico ipsam miserationem, id est exhibitionem misericordiæ. Si ista, inquam, vultis vobis prodesse, implete gaudium meum, id est estote humiles, unanimes, quod eritis si habueritis idem sapere, etc.