Matthew 5:7
Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. + 5.7 Beati misericordes. Misericordia nascitur de præcedentibus, quia si præcesserit vera humilitas et animus mansuescat, et suos et aliorum casus fleat, et justitiam esuriat, post nascitur vera misericordia. Tunc enim miserias alienas faciet suas et pro viribus juvabit: et si juvandi facultas deest, compassio non deerit: Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est Luc. 6., id est, ad hoc misereamini ad quod et Deus, ut bonitas redundet in omnibus: misericordia sine justitia remissio et tepiditas; justitia sine misericordia severitas et austeritas dicitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Blessed are the merciful: for they shall obtain mercy.
In Context
8Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.
Cross References
2 Samuel 22:26Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus.
Psalms 41:1In finem. Intellectus filiis Core. + 41.1 In fine intellectus. CASS. Core interpretatur Calvaria. Filii ergo, etc., usque ad, cui obviat malorum insultatio. HIER. Filii Core, id est, filii calvi, etc., usque ad verbum puerorum deridentium Eliseum. 1
Psalms 112:9Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.] + 112.9 Qui habitare. CASS., AUG. Exponit, ubi suscitat et erigit, etc., usque ad de mammona iniquitatis per opera misericordiæ. Sterilem. AUG. Scilicet, Saram, id est, Ecclesiam gentilem, quæ prius sterilis fuit, unde per Saram significatur. Eam, inquam, facit habitare in domo, id est, in Ecclesia Judæorum, inter ipsos Judæos, ut in lapide angulari duo parietes conjungantur, et fiat unum ovile. Filiorum. ID. Ex persona quorum hæc dicuntur, etc., usque ad cum sciam me esse sine filiis, et viduam.
Proverbs 14:21Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
Isaiah 57:1[Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiæ collectus est justus. + 57.1 Justus perit. HIER. Hæc referunt Judæi ad Isaiam, qui serra lignea sectus est a Manasse impiissimo rege, et alios prophetas, quos ipse occidit, viros misericordiæ. Sed verius hoc de illo dicitur, qui est summe justus. Et nemo est. Propter speculatores cæcos et canes mutos. Qui recogitet: quia cæci et muti ignorantes sapientiam, non cogitant ea quæ Dei sunt.