2 Chronicles 3:4
Porticum vero ante frontem, quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti: porro altitudo centum viginti cubitorum erat: et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo. + 3.4 Porticum vero, etc. Ipsum scilicet templum quod erat pro foribus oraculi: tripartita enim fuit fabricæ distinctio: hoc est porticus ante templum: et ipsum templum in quo altare thymiamatis, mensa propositionis, et candelabrum luminis erant: et oraculum, id est, Sanctum sanctorum ubi arca testamenti et cherubim post velum collocata. Porticus vero ante templum antiquorum figuram gestat fidelium. Ipsum vero templum eorum qui post incarnationem Domini in mundum venerunt. Domus autem interior regni cœlestis gaudia utrisque data. Notandum ergo quod parietes domus lapidibus pretiosis facti fuerunt tabulis cypressinis vel cedrinis operti, laminis aureis vestiti. Unde in Regum: Et cedro omnis domus vestiebatur, etc. Lapides parietis vel pavimenti et tabulæ et aurum sanctorum vitam in Ecclesia significant. Lapides vivi sunt sancti fortitudine fidei in unam regulam conjuncti. Tabulæ quoque cedrinæ vel cypressinæ sunt sancti latitudine variarum virtutum secundum donationem Spiritus sancti in eadem fide sibimetipsis connexi. Auri laminæ sunt sancti supereminentem scientiæ charitatem habentes, et hujus fulgore gratissimo ad invicem congaudentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 10:23Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. + 10.23 In porticu. Porticus quibus templum cingebatur, solent significari nomine templi.
Acts 5:12Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. + 5.12 Apostolorum. Dicitur pluraliter apostolorum, quia non per manum solius Petri; licet enim pro honore ejus cæteri taceantur, non tamen facta eorum tacentur.