bible.software › 2 Chronicles › 2 Chronicles 3 › 2 Chronicles 3:5
2 Chronicles 3:5
Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum: sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the greater house he cieled with fir tree, which he overlaid with fine gold, and set thereon palm trees and chains.
In Context
4Porticum vero ante frontem, quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti: porro altitudo centum viginti cubitorum erat: et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo. + 3.4 Porticum vero, etc. Ipsum scilicet templum quod erat pro foribus oraculi: tripartita enim fuit fabricæ distinctio: hoc est porticus ante templum: et ipsum templum in quo altare thymiamatis, mensa propositionis, et candelabrum luminis erant: et oraculum, id est, Sanctum sanctorum ubi arca testamenti et cherubim post velum collocata. Porticus vero ante templum antiquorum figuram gestat fidelium. Ipsum vero templum eorum qui post incarnationem Domini in mundum venerunt. Domus autem interior regni cœlestis gaudia utrisque data. Notandum ergo quod parietes domus lapidibus pretiosis facti fuerunt tabulis cypressinis vel cedrinis operti, laminis aureis vestiti. Unde in Regum: Et cedro omnis domus vestiebatur, etc. Lapides parietis vel pavimenti et tabulæ et aurum sanctorum vitam in Ecclesia significant. Lapides vivi sunt sancti fortitudine fidei in unam regulam conjuncti. Tabulæ quoque cedrinæ vel cypressinæ sunt sancti latitudine variarum virtutum secundum donationem Spiritus sancti in eadem fide sibimetipsis connexi. Auri laminæ sunt sancti supereminentem scientiæ charitatem habentes, et hujus fulgore gratissimo ad invicem congaudentes.
6Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo. + 3.6 Stravit quoque pavimentum, etc. Sicut latitudo parietis in altum exsurgens, et ad laquearia perveniens, provectus virtutum quibus sancti ad cœlum perveniunt, vel sanctorum choros sibi per varia tempora succedentes significant: ita æqualitas pavimenti concordem eorum humilitatem, qua in hac vita positi sociali charitate conversantur. Pavimentum pretioso marmore stratum multo decore, et marmor tectum tabulis abiegnis, quia vita justorum primo fidei firmitate munienda est in corde: post virtutum latitudine ornanda in opere. Quid enim prodest decor marmoris tabulis obtectis, nisi aliquid mysticum ostendat? sed bonorum amplitudinem operum fortitudine fidei fulciendam esse significat. Abies vero alta et durabilis mentem electorum infima spernentem, cœlestibus inhærentem, et virtutem patientiæ excellentem demonstrat. Auri laminæ marmori de tabulis abiegnis superpositæ latitudo est charitatis de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quæ sicut aurum aliis metallis, ita cæteris virtutibus in templo Dei præfulget.
Read all of 2 Chronicles 3
Cross References
1 Kings 6:21Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis. + 6.21 Domum quoque ante oraculum. BED., ibid. Domus ante oraculum auro tecta est, etc., usque ad unde: Ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Et iterum: Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, etc. Joan. XIV; 16.. Clavis aureis. ID., ibid. Clavi autem sunt præcepta charitatis, etc., usque ad qui rursum ad perfectionem veniens de clavis dilectionis ait: Mihi autem adhærere Deo, etc. Psal. CXVIII, 72.
This Verse In Other Editions
Study 2 Chronicles 3:5