The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 10 › John 10:23

John 10:23

Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. + 10.23 In porticu. Porticus quibus templum cingebatur, solent significari nomine templi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus walked in the temple in Solomon’s porch.

In Context

22Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat. + 10.22 Facta sunt autem encænia, etc. Cænon, id est novum. Inde encænia, id est initiare. Encænia festa dedicationis templi, quæ facta est a Juda Machabæo tempore hiemis. Hiems autem hic commemoratur, ut significet Judæos frigidos, qui non accedunt ad ignem, id est, non credunt in Christum. Salomon autem facto templo in autumno illud dedicavit III Reg. 8.. Zorobabel, et Jesus sacerdos post captivitatem reædificatum templum, in vere dedicaverunt II Esdr. 6.. Judas Machabæus pro profanatione Antiochi in hieme I Machab. 4..

24Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. + 10.24 Circumdederunt ergo eum Judæi. Domino patienter inter opprobria veritatem prædicante excæcati non obsequuntur, sed tentant, Quousque animam nostram tollis? Calumniantur illum tollere animas qui salvat, quem purum hominem putabant, sed præ omnibus regnaturum. Si tu es Christus, dic nobis palam. Non veritatem desiderant, sed parant calumniam, ut si dixerit se regem, contra Augustum facientem potestati tradant. Sed Dominus sic temperat responsum, ut nec illis sit locus calumniæ, et fidelibus propter quos hæc referuntur manifeste appareat quod ipse sit Christus, non homo tantum, ut illi putant, sed Filius Dei.

Read all of John 10

Cross References

Acts 5:12Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. + 5.12 Apostolorum. Dicitur pluraliter apostolorum, quia non per manum solius Petri; licet enim pro honore ejus cæteri taceantur, non tamen facta eorum tacentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 10:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 10:22John 10John 10:24 →