Acts 5:12
Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. + 5.12 Apostolorum. Dicitur pluraliter apostolorum, quia non per manum solius Petri; licet enim pro honore ejus cæteri taceantur, non tamen facta eorum tacentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Mark 16:17Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis: + 16.17 Signa autem, etc. Nunquid si signa non faciamus, non credimus? Sed hæc in exordio necessaria fuerunt, ut fides miraculis nutriretur, fide autem Ecclesiæ jam confirmata non sunt necessaria. Dæmonia ejicient, etc. Hoc hodie spiritualiter facit Ecclesia, cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponit, et malignos spiritus expellit. Linguis loquentur novis. Hoc fit dum fideles veteris vitæ sæcularia verba relinquunt, et sancta mysteria insonant, et Dei laudes et potentiam quantum valent extollunt.
John 10:23Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. + 10.23 In porticu. Porticus quibus templum cingebatur, solent significari nomine templi.
Acts 2:42Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
Acts 3:6Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. + 3.6 Argentum, etc. Memor erat Petrus illius præcepti: Nolite possidere aurum et argentum. Pecuniam etiam quæ ad pedes apostolorum ponebatur, non sibi recondebant, sed ad usus pauperum, qui sua patrimonia reliquerant, servabant.
Acts 4:30in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. + 4.30 Per nomen. In Græco: Per nomen pueri tui Jesu, quod magis apostolorum votis congruit, qui satagebant, ut homo crucifixus a Judæis clarescentibus miraculis, per nomen ejus, qui est in cœlum assumptus, ipsemet Dei Filius innotesceret.
Acts 9:33Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus. + 9.33 Nomine Æneam. RAB. Æneas signat genus humanum languens, etc., usque ad qui infirmatur voluptate carnis, et delectatione sæculi.