bible.software › 2 Chronicles › 2 Chronicles 3 › 2 Chronicles 3:8
2 Chronicles 3:8
Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis. + 3.8 Fecit quoque domum, etc. Oraculum ubi erat arca viginti cubitos habebat in longitudine, latitudine, altitudine, id est per quadrum: quia in superna patria ubi regem in decore suo vident sancti, sola charitas divinæ et supernæ gratiæ per omnia fulget. Unde in sequentibus: Laminis aureis texit eam III Reg. 6., id est, mœnia supernæ civitatis gratia charitatis implevit. Talentis sexcentis, etc. In talentis ponderis perfectio quæ charitatis perfectionem exprimit, sicut perfectio senarii per quem centenarius multiplicatur, ut fiant sexcenti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he made the most holy house, the length whereof was according to the breadth of the house, twenty cubits, and the breadth thereof twenty cubits: and he overlaid it with fine gold, amounting to six hundred talents.
In Context
7Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia: et cælavit cherubim in parietibus. + 3.7 Postes et parietes, etc. Texit, cum aditum fidei ipso Domino pandente qua veritate reluceat omnibus Ecclesiam intrantibus ostendit. Ostium templi Christus est, per quem venitur ad Patrem, qui ait: Ego sum ostium, etc. Joan. 10. In Regum ita scriptum est: Oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti latitudis et viginti altitudinis III Reg. 3.. Oraculum dicitur Sanctum sanctorum, quia ibi divina et angelica locutione hominibus secreta revelantur. Unde: Oraculum in abditis id est, interiori domo factum est, quia in superna patria angelorum visio et allocutio et ipsa Dei præsentia revelabitur. Quod dicit viginti cubitos altitudinis, parietem cedrinum significat, qui oraculum ab æde exteriori segregat. Cœlavit cherubim. Habet hæc domus, sicut in Regum legitur, cælaturas eminentes, cum sancti opera virtutum non in oculto agant, sed exemplum omnibus præferunt.
9Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: cœnacula quoque texit auro. + 3.9 Sed et clavos. RAB. Quinquagenario numero peccatorum remissio, etc., usque ad qui ad perfectiora perveniens de clavis perfectionis, ait: Mihi autem adhærere Deo, bonum est Psal. 72.. Cœnacula quoque. Sicut Sancta sanctorum, ubi erat arca, internam sanctorum vitam in conspectu Redemptoris significat, unde: Abscondes eos in abscondito faciei tuæ, a conturbatione hominum Psal. 30.. Ita cœnacula in alto eamdem vitam, id est in cœlis esse et non in hoc mundo, unde: Quæ sursum sunt quærite Col. 3., ubi Christus est in dextera Dei sedens.
Read all of 2 Chronicles 3
Cross References
Exodus 26:33Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. + 26.33 Inseretur autem velum, etc. BED., ubi supra. Quia in æterno consilio Divinitatis erat, etc., usque ad: in die judicii. Intra quod pones arcam testimonii, etc. Intra hoc velum posita est arca testamenti, quia Christus paternorum arcanorum conscius, post passionem et resurrectionem cœlos cœlorum ascendens, sedet ad dexteram Patris. Dividentur. Quia Ecclesia, quæ ex angelis et hominibus constat, partim peregrinatur in infimis, partim regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo cœli, habet ab invicem segregatos.
1 Kings 6:19Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam fœderis Domini. + 6.19 Oraculum. BED., ibid. Oraculum ubi erat arca, etc., usque ad qui post resurrectionem ascendens in cœlum carnem sumptam de virgine in Patris dextera collocavit.
Hebrews 9:3Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum:
Hebrews 10:19Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
This Verse In Other Editions
Study 2 Chronicles 3:8