2 Chronicles 33:13
Deprecatusque est eum, et obsecravit intente: et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 29:6Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis: ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. + 29.6 Panem non comedistis, etc. AUG. Hinc apparet Isrælitas, etc., usque ad principium belli, sed principium vini.
1 Kings 18:39Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait: Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus.
1 Chronicles 5:20præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
2 Chronicles 34:27atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatores Jerusalem, reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me: ego quoque exaudivi te, dicit Dominus.
Ezra 8:23Jejunavimus autem, et rogavimus Deum nostrum per hoc: et evenit nobis prospere.
Job 22:23Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. + 22.23 Si reversus fuerit. Quia a justitiæ ædificatione destructus es. Et longe facies. Corpus animæ accipitur tabernaculum et mens cogitationum. Et est sensus: Si ad Deum post errata revertaris, in cogitatione et in opere mundaberis.