2 Chronicles 34:22
Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda: et locuti sunt ei verba quæ supra narravimus. + 34.22 Ad Oldam prophetidem, etc. HIERON. Oldam uxor fuit Sellum avunculi patris Jeremiæ, et patris Ananeel. Habitabat in secunda. Locus erat Jerosolymitanus extra murum civitatis et antemurale, qui vocabatur secunda: cujus mentio fit in Sophonia propheta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23At illa respondit eis: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dicite viro qui misit vos ad me:
Cross References
Judges 4:4Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat populum in illo tempore. + 4.4 Erat. ADAM., hom. 5. Secundum Apostolum, etc., usque ad quia confert hanc gratiam mentis puritas, non sexus diversitas. Debbora. Apis vel loquela, quæ prophetam significat; quæ suaves cœlestis doctrinæ favos, et dulcia divini eloquii mella componit. Unde: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et favum ori meo! Psal. CXVIII. Et alibi: Judicia Domini, dicit propheta, pretiosa esse super aurum et lapidem pretiosum nimis, et dulciora super mel et favum. Ibid. 10.
Luke 1:41Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth: + 1.41 Exsultavit, etc. Quia lingua non poterat, animo exsultante salutat, et suæ præcursionis officium inchoat. Ecce apparet quod angelus dixerat: Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ.
Acts 21:9Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes. + 21.9 Huic autem erant filiæ. RAB. Alibi filiæ Philippi apostoli prophetissæ leguntur fuisse, sed veritati hujus loci non est contradicendum, nisi fortasse uterque filias prophetissas habuisse intelligatur.