2 Chronicles 34:21
Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israël et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est: magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto volumine.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 18:15Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quærens sententiam Dei:
Deuteronomy 28:15Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. + 28.15 Quod si audire nolueris. Sicut custodientibus mandata promisit benedictionem, sic negligentibus pronuntiat maledictionem.
Deuteronomy 30:17Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis:
Deuteronomy 32:15[Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. + 32.15 Incrassatus est dilectus, etc. Sicut Judæi incrassati beneficiis, idololatræ facti sunt: sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt.
1 Kings 22:5Dixitque Josaphat ad regem Israël: Sicut ego sum, ita et tu: populus meus et populus tuus unum sunt: et equites mei, equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Israël: Quære, oro te, hodie sermonem Domini.
2 Kings 22:13Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Juda, de verbis voluminis istius, quod inventum est: magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis.