Luke 1:41
Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth: + 1.41 Exsultavit, etc. Quia lingua non poterat, animo exsultante salutat, et suæ præcursionis officium inchoat. Ecce apparet quod angelus dixerat: Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 25:22Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum.
Luke 1:15erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: + 1.15 Vinum et siceram, etc. BEDA. Magnæ coram Deo virtutis est prædicare in deserto gaudia cœlestia, etc., usque ad et jam erat spiritus gratiæ.
Luke 1:67Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens: + 1.67 Et prophetavit dicens. BEDA. Magna largitas divinæ pietatis. Ecce loquela quæ sola ablata est diffidenti, cum spiritu prophetiæ restituta est credenti.
Acts 2:4et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. + 2.4 Et cœperunt. Ecce signum plenitudinis: plenum vas erumpit. Ignis in sinu non potest occultari. Variis linguis. Quia linguis omnibus loquebantur, vel sua, id est Hebræa lingua, loquentes, ab omnibus ita intelligebantur, ac si propriis singulorum loquerentur, secundum illud Prophetæ: In aliis linguis, et labiis aliis, loquar populo huic, etc.
Acts 6:3Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. + 6.3 Considerate, etc. BEDA. Hinc jam decreverunt apostoli, etc., usque ad non sine septenarii numeri mysterio.
Ephesians 5:18Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,