The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 36 › 2 Chronicles 36:20

2 Chronicles 36:20

Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And them that had escaped from the sword carried he away to Babylon; where they were servants to him and his sons until the reign of the kingdom of Persia:

In Context

19Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem: universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt.

21et compleretur sermo Domini ex ore Jeremiæ, et celebraret terra sabbata sua: cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.

Read all of 2 Chronicles 36

Cross References

Deuteronomy 28:47eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque lætitia, propter rerum omnium abundantiam.

2 Chronicles 36:22Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: qui jussit prædicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens:

Ezra 2:1Hi sunt autem provinciæ filii, qui ascenderunt de captivitate, quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Jerusalem et Judam, unusquisque in civitatem suam. + 2.1 Hi sunt, etc. Judææ scilicet non Babyloniæ. Ad hanc enim pertinebant etiam de captivorum stirpe in Babylonia lati. Toto enim animo Judæam et Jerusalem suspirabant, quorum figuram gerit dux eorum Zorobabel, qui nomine ipso se ortum in Babylone demonstrat, sed intentione et opere civem Jerusalem. Altiori sensu filii Ecclesiæ, filii sunt patriæ cœlestis, non solum qui Ecclesiæ sacramentis jam sunt imbuti, sed etiam qui foris, id est inter impios aliquando aberrantes divina electione ante sæcula præordinati ad vitam divinæ gratiæ ministeriis sunt consecrandi. Et reversi sunt in Jerusalem. BEDA in Esdram, tom. 2. Cum enim liberati de potestate Satanæ, etc., usque ad visio autem pacis et confessio in præsenti inchoatur, et in futuro perficitur. Unusquisque in civitatem. ID., ibid. Ideo vigilanter Scriptura distinxit de qua generatione captivorum soluti in patriam redierint, etc., usque ad pro quibus certa mercede remuneret.

Isaiah 47:6Iratus sum super populum meum: contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias; super senem aggravasti jugum tuum valde. + 47.6 Iratus sum. Causam reddit quare Chaldæos ita afflixerit, ne sine causa fecisse videretur, qui nihil sine causa operatur; et ut cognoscant Chaldæi, quia non in viribus suis superaverunt populum Dei.

Jeremiah 27:7et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus, donec veniat tempus terræ ejus et ipsius: et servient ei gentes multæ et reges magni. + 27.7 Donec veniat, etc. Ne putetur regnum Nabuchodonosor esse perpetuum, significat ipsum a Medis et a Persis esse capiendum.

Micah 4:10Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem: ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 36:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 36:192 Chronicles 362 Chronicles 36:21 →