2 Chronicles 4:21
et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt. + 4.21 Et forcipes, etc. Forcipes in usu altaris facti sunt ænei. Sed et hi quibus emundabantur lucernæ, interpretationem spiritualis sensus per doctorum officia significant. Ipsa enim verba sacri eloquii ab historia in allegoriam, ab umbra in veritatem transferentes, quasi lucem scientiæ in Ecclesiam super candelabrum mysticum positi multiplicant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the flowers, and the lamps, and the tongs, made he of gold, and that perfect gold;
In Context
20candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo:
Cross References
Exodus 25:38Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo. + 25.38 Emunctoria quoque, et ubi quæ. ID., ibid. Divina verba, quibus manifeste signatur in plurimis non legis litteram, sed spiritualem sensum esse servandum: unde: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit. ID., ibid. Emunctorium, et vasa, ubi quæ emuncta sunt exstinguuntur, etc., usque ad dicens: Sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, etc. Emunctoria quoque, etc. ID., ibid. Sunt quædam in Scripturis præcepta, etc., usque ad et alibi: Ecce nova facio omnia.
1 Kings 6:18Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et cælaturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete. + 6.18 Et cedro omnis. Cedrus insuperabilem virtutum venustatem signat, quo ligno omnis domus intrinsecus vestitur, cum corda justorum solo bonorum operum amore nitescunt. Habens tornaturas. BEDA, ibid., cap. 11. Habet domus in tabulis cedrinis tornaturas suas et juncturas fabrefactas, cum electi ad invicem pulcherrima charitatis copula nectuntur, ut habeant cor unum et animam unam. Tornaturæ enim quæ juncturis tabularum opponuntur, ut unum tabulatum fiat ex omnibus, officia sunt charitatis quibus sancta fraternitas copulatur, et in unam Christi domum toto orbe terrarum componitur. Cælaturas. Opera sanctorum manifesta expressione quales sint in exemplum aliis proferunt. Unde Paulus et factis et dictis se in exemplum proponit. Omnia cedrinis, etc. ID. ibid. Lapides parietis vel pavimentum, et tabulæ, et aurum, etc., usque et ad qui gratiam Evangelii perfecte susceperunt, æterna vita pariter perfruuntur.
1 Kings 6:35Et sculpsit cherubim, et palmas, et cælaturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam. + 6.35 Et sculpsit cherubim. Hæc supra exposita sunt, quia in parietibus domus, et in ostiis interioribus eædem picturæ vel cælaturæ factæ sunt; quia eadem arcana fidei, spei, et charitatis, quæ sublimes et perfecti sublimiter capiunt, et quæ omnes electi plene in æterna visione percipiunt, etiam catechizandis rudibus pro suo cuique captu discenda et confitenda traduntur, ut sacris initiati mysteriis, quandoque ad capienda ea quæ pie crediderunt, proveniant.