The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 4 › 2 Chronicles 4:22

2 Chronicles 4:22

Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini. + 4.22 Et ostia cœlavit. Hi sunt doctores et sacerdotes, qui instruendo, baptizando, communicando corporis et sanguinis Domini mysteria, prima nobis Ecclesiæ limina pandunt. Sicque completum est omne. Cum verus pacificus in die novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Quindiu autem status hujus sæculi geritur, facit quidem Salomon domus Domini opus, sed non perficit: quia corda electorum Dominus, ut bona operentur inspirat et adjuvat, nulli tamen absque peccato esse donat, quod in futuro fidelibus reservat. Perficit vero omne opus templi sui et dedicationi aptum reddit, cum translatos de hac vita electos, æternum perducit ad regnum: unde septem annis ædificatur, octavo perfectum dedicatur. Septem enim diebus omne tempus volvitur, octavus est dies judicii et resurrectionis, cui convenit quod sequitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the snuffers, and the basons, and the spoons, and the censers, of pure gold: and the entry of the house, the inner doors thereof for the most holy place, and the doors of the house of the temple, were of gold.

In Context

21et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt. + 4.21 Et forcipes, etc. Forcipes in usu altaris facti sunt ænei. Sed et hi quibus emundabantur lucernæ, interpretationem spiritualis sensus per doctorum officia significant. Ipsa enim verba sacri eloquii ab historia in allegoriam, ab umbra in veritatem transferentes, quasi lucem scientiæ in Ecclesiam super candelabrum mysticum positi multiplicant.

Read all of 2 Chronicles 4

Cross References

Exodus 37:23Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo. + 37.23 Cum emunctoriis. Quæ in Isaia forcipes appellantur, duo Testamenta, scilicet quibus peccata purgantur, quæque intra se sancti Spiritus unione sociantur.

1 Kings 6:32Et duo ostia de lignis olivarum: et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia: et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro. + 6.32 Anaglypha. Posset dici sculptura facta in junctura tabularum, sed large accipitur. BEDA, ibid. anaglypha Græce, Latine dicuntur cælaturæ, etc., usque ad horum intuitu continuo vestigia nostra regimus.

1 Kings 7:50et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro purissimo: et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum, et ostiorum domus templi, ex auro erant. + 7.50 Hydrias. Hydriæ præcordia sanctorum signant, aqua sapientiæ et vino compunctionis repleta. Fuscinulas. Fuscinulæ quibus carnes præparantur, prædicatores, qui suis auditoribus cibum intelligentiæ administrant: quorum officium est corpus et sanguinem Christi credentibus distribuere, infidelibus abnegare. Domus interioris. ID., ibid., cap. 22. Ostia domus interioris angelica, etc., usque ad vel quam habent in Deum charitatis.

2 Kings 25:14Ollas quoque æreas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa ærea, in quibus ministrabant, tulerunt. + 25.14 Ollas quoque. ID. Quia diversa officia in ecclesiasticis ordinibus de Dei servitio auferentes in suum usum nequissimum verterunt.

Ezekiel 41:24Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quæ in se invicem plicabantur: bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 4:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 4:212 Chronicles 4