2 Chronicles 9:18
Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo.
Cross References
Genesis 49:9Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum? + 49.9 Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, etc. ISID. Vel catulus leonis in somno requievit, quia non necessitate, sed potestate. Unde: Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo tollit eam a me, sed ego pono eam Joan. 10. Quod vero addit, et ut catulus leonis, inde enim mortuus unde natus. Aiunt physici quod catulus leonis, cum fuerit natus, tribus diebus dormit et tribus noctibus. Deinde patris fremitu tremefactus cubilis locus excitat dormientem: Christus quoque in cubili sepulcri tribus noctibus jacens, somnium mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem, sed et imperium vicit, et ut catulus leonis, quia die tertia resurrexit. Unde additur. Quis suscitabit eum? etc. Nullus, subaudi, nisi ipse qui ait Joan. 2: Solvite templum hoc et in triduo resuscitabo illud.
Numbers 24:9Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur.] + 24.9 Accubans dormivit ut leo, etc. Si intellexisti quantam requiem habeat iter sapientiæ, quantum gratiæ, quantumque dulcedinis, noli dissimulare, noli negligere, aggredere iter, nec eremi solitudinem perhorrescas; habitanti enim in hujusmodi tabernaculis occurrit manna cœleste, et angelorum panem manducabis Exod. 16.. Incipe tantum cito, in consortium tuum venient angeli, quos significant cedri. Quam suscitare nullus audebit; LXX: Quis suscitabit eum? Nunc enim a Patre suscitatus dicitur; nunc ipse templum corporis sui suscitare se dicit Joan. 2., ideo quasi percontantis significatur affectus. Qui benedixerit. Qui benedicunt, Christo benedicunt in communionem paternæ benedictionis assumpti. Qui autem maledicunt maledicti sunt. Judæi qui maledixerunt Christo, lacrymabiliter maledicti sunt. Quid enim posset illis evenire qui maledicunt sapientiæ, et veritati et vitæ, nisi ut ab his omnibus exsules jaceant? Hæc enim omnia Christus est Joan. 9. Qui maledixerit tibi, in maledictione reputabitur: Iratusque Balac contra. ORIG. Ego puto quod non solum maledicit Christo, qui sermonem adversus eum profert maledictum; sed etiam qui sub nomine Christiani male agit turpiter vivit, et inhonestis verbis aut factis nomen ejus facit blasphemari. Sicut non solum Deum benedicit, qui sermonibus solis, sed et qui actibus, vita et moribus facit nomen Dei benedici.