The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 9 › 2 Chronicles 9:19

2 Chronicles 9:19

sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte: non fuit tale solium in universis regnis. + 9.19 Sex gradus. Quia doctrina et exemplo certant, ne labor insipientium in operando vacillet, sed rectitudinem in progressu virtutum fortiter conservet. Non fuit tale solium, etc. Quia de Ecclesia scriptum est: Fortitudo et decor indumentum ejus, etc. III Reg. 10. Et: Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas Prov. 31..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And twelve lions stood there on the one side and on the other upon the six steps. There was not the like made in any kingdom.

In Context

18Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,

20Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur. + 9.20 Omnia quoque. Animæ sanctorum, quæ voluntati Dei deserviunt, splendore sapientiæ et charitatis nitentes, continent potum aquæ vivæ, quæ fit in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Argentum. Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute, ut in prædicatione Evangelii; non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis.

Read all of 2 Chronicles 9

Cross References

Matthew 19:28Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. + 19.28 In regeneratione. Duæ sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duæ adoptiones et duæ resurrectiones. Filius hominis. Id est, cum servi forma quæ judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices. Super sedes duodecim. Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei: Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Duo enim sunt ordines bonorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 9:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 9:182 Chronicles 92 Chronicles 9:20 →