The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 24 › Numbers 24:9

Numbers 24:9

Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur.] + 24.9 Accubans dormivit ut leo, etc. Si intellexisti quantam requiem habeat iter sapientiæ, quantum gratiæ, quantumque dulcedinis, noli dissimulare, noli negligere, aggredere iter, nec eremi solitudinem perhorrescas; habitanti enim in hujusmodi tabernaculis occurrit manna cœleste, et angelorum panem manducabis Exod. 16.. Incipe tantum cito, in consortium tuum venient angeli, quos significant cedri. Quam suscitare nullus audebit; LXX: Quis suscitabit eum? Nunc enim a Patre suscitatus dicitur; nunc ipse templum corporis sui suscitare se dicit Joan. 2., ideo quasi percontantis significatur affectus. Qui benedixerit. Qui benedicunt, Christo benedicunt in communionem paternæ benedictionis assumpti. Qui autem maledicunt maledicti sunt. Judæi qui maledixerunt Christo, lacrymabiliter maledicti sunt. Quid enim posset illis evenire qui maledicunt sapientiæ, et veritati et vitæ, nisi ut ab his omnibus exsules jaceant? Hæc enim omnia Christus est Joan. 9. Qui maledixerit tibi, in maledictione reputabitur: Iratusque Balac contra. ORIG. Ego puto quod non solum maledicit Christo, qui sermonem adversus eum profert maledictum; sed etiam qui sub nomine Christiani male agit turpiter vivit, et inhonestis verbis aut factis nomen ejus facit blasphemari. Sicut non solum Deum benedicit, qui sermonibus solis, sed et qui actibus, vita et moribus facit nomen Dei benedici.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He couched, he lay down as a lion, and as a great lion: who shall stir him up? Blessed is he that blesseth thee, and cursed is he that curseth thee.

In Context

8Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. + 24.8 Eduxit illum de. Deus eduxit eum ex Ægypto post mortem scilicet Herodis, unde: Ex Ægypto vocavi Filium Osee. 11.. Quod ex hoc loco videtur assumptum et Evangelio insertum vel de Osee propheta. Post mortem Herodis, vel, de sæculo, eduxit illum Pater ad semetipsum, ut viam faceret eis qui de hoc mundo ascensuri erant ad Deum. Cujus fortitudo similis, etc. Omnia enim dæmonum regna dejiciens, unum suum regnum quasi vere unicornis fundavit in gloria: cornu enim regnum significat. Devorabunt gentes, etc. ORIG., ubi supra. Edet gentes inimicorum suorum, et crassitudines illorum medullabit, etc. Gentes scilicet, etc., usque ad qui intelligibilis et sanctus est, et unus et multiplex dicitur et subtilis. Et perforabunt sagittis. LXX: Et jaculis suis sagittabunt inimicum. Christus enim verbis suis vicit diabolum Matth. 4., et omnes contradicentes superat et confringit: omnis enim qui peccat, inimicus ejus est, dum peccat; si autem verbis Dei confixus peccata sua agnoscens compungatur, et ad pœnitentiam conversus, jaculis ejus confixus dicitur.

10Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti:

Read all of Numbers 24

Cross References

Genesis 12:3Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.

Genesis 49:9Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum? + 49.9 Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, etc. ISID. Vel catulus leonis in somno requievit, quia non necessitate, sed potestate. Unde: Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo tollit eam a me, sed ego pono eam Joan. 10. Quod vero addit, et ut catulus leonis, inde enim mortuus unde natus. Aiunt physici quod catulus leonis, cum fuerit natus, tribus diebus dormit et tribus noctibus. Deinde patris fremitu tremefactus cubilis locus excitat dormientem: Christus quoque in cubili sepulcri tribus noctibus jacens, somnium mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem, sed et imperium vicit, et ut catulus leonis, quia die tertia resurrexit. Unde additur. Quis suscitabit eum? etc. Nullus, subaudi, nisi ipse qui ait Joan. 2: Solvite templum hoc et in triduo resuscitabo illud.

Deuteronomy 30:7Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur.

2 Chronicles 9:18Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,

Job 38:39Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis,

Psalms 2:12Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. + 2.12 Nequando irascatur. Ibid. Dubitatio non secundum prophetam, sed secundum ipsos, qui cum dubitatione cogitant iram Dei. De via justa, id est, Christo sublati, vel de bona operatione. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 24:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 24:8Numbers 24Numbers 24:10 →