2 Chronicles 9:20
Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur. + 9.20 Omnia quoque. Animæ sanctorum, quæ voluntati Dei deserviunt, splendore sapientiæ et charitatis nitentes, continent potum aquæ vivæ, quæ fit in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Argentum. Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute, ut in prædicatione Evangelii; non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 10:21Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea: et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis, + 10.21 Sed et omnia vasa, etc. Omnia vasa quæ Pacifici nostri ministerio funguntur aurea sunt, quia omnes animæ sanctorum quæ sunt vasa Dei, ut divinæ voluntati serviant, splendore sapientiæ et dilectionis nitentes continent potum vitæ, et fit in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Nec alicujus, etc. RAB. Quia, secundum Apostolum, Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute et prædicatione Evangelii I Cor. 1.. Non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis consistit, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides nostra non in sapientia hominum, sed in virtute Dei sit.
Esther 1:7Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et præcipuum ponebatur. + 1.7 Vinum. Secundum illud: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris Rom. 5., etc. Alii datur sermo scientiæ, alii sapientiæ, alii fides, alii gratia sanitatum. Nolentes cogeret ad bibendum, etc. Nemo cogitur spirituale donum accipere: filios vult Deus, non servos: voluntatem vult, non necessitatem, secundum illud: Qui potest capere capiat Matth. 19.. Item. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata Ibid.. Et: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes Ibid., etc.
Jeremiah 31:5Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ: plantabunt plantantes, et donec tempus veniat, non vindemiabunt. + 31.5 Plantabunt, etc. ID. Qui post captivitatem Isræl ab alienis possessi sunt, quibus dicitur: Plantate plantaria et vindemiate Deut. 28..