bible.software › 2 Chronicles › 2 Chronicles 9 › 2 Chronicles 9:2
2 Chronicles 9:2
Et exposuit ei Salomon omnia quæ proposuerat: nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Solomon told her all her questions: and there was nothing hid from Solomon which he told her not.
In Context
1Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in ænigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quæcumque erant in corde suo. + 9.1 Regina quoque. RAB. in Paral., tom. 3. Regina austri quæ ab extremis finibus excitata venit audire sapientiam Salomonis Ecclesiam de gentibus ad Christum venturam figurabat: quæ circumamicta varietate in vestitu deaurato, obliviscens populum et domum patris sui, barbara gente, non animo fuit, quia optabat sanctorum fieri concivis, unde: Surget regina austri in judicium cum generatione ista Matth. 12..
3Quæ postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam ædificaverat, + 9.3 Quod postquam, etc. Conveniunt hæc Ecclesiæ qua auditis miraculis Christi provocata est ad quærendum eum. Sed postquam ad ipsum venit per baptismum et fidem consideratis Scripturæ testimoniis agnovit divinitatis præsentiam, et parum ei visum est quod ante de eo audierat in comparatione perceptæ gratiæ. Unde et admirando in laudem ejus prorumpit dicens: Beati viri tui, etc.
Read all of 2 Chronicles 9
Cross References
1 Kings 4:29Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris.
Proverbs 18:4Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ. + 18.4 Aqua profunda. Quia Dominus et apostoli palam utriusque Testamenti sacramenta mundo reserabant, de quibus subdit: Et torrens redundans fons sapientiæ. Aqua profunda, id est, verba sapientium lavant mentes et rigant, ne peccatorum sorde deformes remaneant aut ariditate deficiant.
Mark 4:34sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. + 4.34 Sine parabola. ID. Non quod nullum sermonem turbis apertum faceret, sed quia nullus sermo ejus invenitur in quo aliquid parabolæ non inveniatur. Seorsum autem discipuli. HIER. Illi enim digni erant audire mysteria in intimo penetrali sapientiæ, qui, remotis cogitationum tumultibus, in solitudine virtutum permanebant. Sapientia enim est in tempore otii discenda.
Colossians 2:3in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.
James 1:5Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.
This Verse In Other Editions
Study 2 Chronicles 9:2