Proverbs 18:4
Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ. + 18.4 Aqua profunda. Quia Dominus et apostoli palam utriusque Testamenti sacramenta mundo reserabant, de quibus subdit: Et torrens redundans fons sapientiæ. Aqua profunda, id est, verba sapientium lavant mentes et rigant, ne peccatorum sorde deformes remaneant aut ariditate deficiant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The words of a man’s mouth are as deep waters, and the wellspring of wisdom as a flowing brook.
In Context
3Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
5Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.]
Cross References
Proverbs 10:11[Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem.
Proverbs 16:22Fons vitæ eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas.] + 16.22 Fons vitæ. Quia ille prædicator vere suis auditoribus vias vitæ aperit, etc., usque ad quæ dicunt bona, fatuo corde contemnunt.
Matthew 12:34Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. + 12.34 Progenies viperarum, etc. Ostendit eos malam arborem: et fructus afferre blasphemiæ. Ex abundantia. Homo sæpe fallitur, qui pensat cor ex ore, et opere. Sed Deus opus et verba ex corde quod novit judicat. Illi ergo ex abundantia cordis os loquitur qui scit ex qua intentione exit.
John 7:38Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.
Colossians 4:6Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.