The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 19 › Luke 19:4

Luke 19:4

Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus. + 19.4 Sycomorum. Sycomorus arbor est, moro foliis similis, sed altitudine præstans, et interpretatur ficus fatua, id est crux. Quæ credentes ut ficus pascit, ab infidelibus irridetur ut fatua. Quam pusillus ascendit, dum quilibet humilis et propriæ infirmitatis conscius, in virtute crucis gloriatur, et per hanc laudabilem fatuitatem transeuntem prope Dominum cernit, quia si nondum ita solide ut est jam, tamen raptim, et quasi in transitu luci sapientiæ cœlestis intendit. Quia inde erat transiturus. ISID. Illa parte ubi sycomorus, vel ubi crediturus, etc., usque ad velut in fecunda altitudine operis eminebat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he ran before, and climbed up into a sycomore tree to see him: for he was to pass that way.

In Context

3et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. + 19.3 Præ turba. Quæ turba, nisi imperitæ confusio multitudinis, quæ verticem sapientiæ videre nequit? Zachæus ergo non in turba, sed plebem transgressus Messiam quem desiderat aspicit.

5Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere. + 19.5 Et cum venisset. Per præmissos præcones verbi sui, in quibus erat Jesus et loquebatur, venit ad populum nationum, qui passionis ejus fide jam sublimis, etiam divinitatem ejus agnoscere ardet, suspiciens videt, quia per fidem a terrenis elevatum elegit eligentem se, et amat amantem se. Descende. Quod descendere de sycomoro, et sic in domo parare mansionem jubetur, hoc est quod Apostolus ait: Etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed jam non novimus. Si enim mortuus est ex infirmitate, sed jam vivit ex virtute Dei II Cor. 5, 13.. Manere. Manebat aliquando Dominus in domo principis Pharisæorum, id est id est in Judæorum Synagoga docebat.

Read all of Luke 19

Cross References

1 Chronicles 27:28Nam super oliveta et ficeta quæ erant in campestribus, Balanam Gederites: super apothecas autem olei, Joas.

Isaiah 9:10Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus. + 9.10 Lateres ceciderunt. ID. Dicebant superius, etc., usque ad ex fortibus et bellicosis principibus populum muniemus. Cedros. Id est, invincibiles ex nobis principes præficiemus eis.

Luke 5:19Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum. + 5.19 Et per tegulas. ID. Domus Jesu tegulis tecta describitur, quia sub contemptibili litterarum velamine, si adsit doctor, qui reseret divina, spiritualis gratiæ virtus invenitur. Quod cum lecto deponitur, significat ab homine adhuc in ista carne constituto Christum debere cognosci.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 19:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 19:3Luke 19Luke 19:5 →