2 Corinthians 13:2
Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam. + 13.2 Non parcam. Post tot correctiones, si qui se non emendant, non debet eis parci.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
Cross References
1 Corinthians 4:19Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. + 4.19 Si Dominus voluerit. Ideo dicit, ut ostenderet, quod si non iret, Deum noluisse, causa utique indignitatis illorum.
2 Corinthians 1:23Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. + 1.23 Ego autem, etc. Quasi dicat: Pro levitate vel terreno commodo non dimisi, sed parcens. Spiritualis tunc dispositum non implet, quando providentius aliquid ad salutem meditatur. Non quia dominamur. Ne indignarentur quasi de dominio, eo quod dixerat, parcens vobis non veni, subdit: Non quia dominamur, etc.
2 Corinthians 10:8Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam. + 10.8 Non erubescam. Quia et verum est, et non ad gloriam meam, sed hoc dicitur ad utilitatem vestram.
2 Corinthians 13:10Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem. + 13.10 Secundum potestatem. Iterum ostendit quod non cupit potestate in illis abuti, adjiciens non in destructionem sed in ædificationem se eam accepisse, unde subdit: Non in destructionem. Non destruuntur autem qui corriguntur, sed correcti ædificantur.