2 Corinthians 13:3
An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis? + 13.3 An experimentum. Moris est divinæ Scripturæ personæ Dei tribuere quod in nobis facit, sicut Apostolus locutionem ipsam illi tribuit cujus munere loquebatur, id est Christo. Qui in vobis non infirmatur, sed potens apparuit cum dona dedit. Quod experti, non dubitent se ab eo posse puniri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Since ye seek a proof of Christ speaking in me, which to you-ward is not weak, but is mighty in you.
In Context
Cross References
Matthew 18:18Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. + 18.18 Amen dico, etc. Adeo vestra sententia confirmatur divina vel ad recipiendum pœnitentem, vel ad abjiciendum contumacem.
1 Corinthians 5:4in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, + 5.4 In nomine Domini. Hoc modo judicavi, ut vos congregati in unum sine aliqua dissensione (quibus mea auctoritas et virtus Christi cooperabitur) tradatis hujusmodi Satanæ.
2 Corinthians 2:6Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus: + 2.6 Objurgatio hæc, quæ fit a pluribus ita ut e contrario magis. Quæ etsi pro temporis quantitate vel alio modo non satis digna pœna videtur, in hoc tamen non est parva æstimanda, quod fit a pluribus quibus congregatis Satanæ traditus est. Magnum utique dolorem patitur, qui delictum suum plures videt horrere. Et ita sufficit, quod a pluribus objurgetur.
2 Corinthians 3:1Incipimus iterum nosmetipsos commendare? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis? + 3.1 Incipimus iterum. Quia sciebat eos sinistre accipere suam commendationem, sicut et in prima Epistola, quasi suam gloriam quæreret; incipit contra eorum opinionem ostendere se non suam gloriam, sed Dei quærere.
2 Corinthians 10:8Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam. + 10.8 Non erubescam. Quia et verum est, et non ad gloriam meam, sed hoc dicitur ad utilitatem vestram.