Colossenes 1:28
quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu: + 1.28 Corripientes. Contradicentes corripimus et vincimus, et obedientes docemus. In omni sapientia. Vera sapientia est, cum Christus agnoscitur. Ut exhibeamus, etc. In quo. Quasi dicat: Labori meo adjungit Deus miracula ad confirmationem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.
Cross References
Deuteronomy 4:5Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:
Ecclesiastes 12:9[Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat; et investigans composuit parabolas multas.
Jeremiah 6:10Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. + 6.10 Incircumcisæ aures, etc. Notandum quod circumcisio in Scripturis dicitur tribus modis: in præputio, in corde, in auribus, unde: Qui habet aures audiendi audiat Matth. 11..
Ezekiel 7:10Ecce dies, ecce venit: egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia,
Matthew 3:7Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? + 3.7 Multos Pharisæorum, etc. Hi sunt ex hæreticis Judæorum, et Pharisæi observationum et traditionum præferunt justitiam. Unde et Pharisæi, id est, divisi a populo per privatam justitiam dicuntur. Sadducæi, id est justi: vindicant enim sibi quod non sunt: hi negant resurrectionem, dicentes animam interire cum corpore: quinque libros Moysi recipiunt, prophetas respuunt. Hos venientes ad baptismum Joannes increpat: quia maxime indigebant correctione et pœnitentia. Progenies viperarum, etc., id est, venenati venenatorum filii: quia bonis invident eosque persequuntur, proximos lædunt ut patres eorum. Vipera patrem suum occidit, sic Judæi prophetas qui erant patres eorum.
Matthew 28:20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. + 28.20 Et ecce ego vobiscum sum. Quæ autem merces piæ conversationis, quodve pignus futuræ beatitudinis etiam in præsenti sit fidelibus, subdit: Ecce ego vobiscum sum, etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiæ promittit. Nota quod usque in finem sæculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni. AUG. Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum Act. 1..