2 Corinthians 13:7
Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus. + 13.7 Oramus autem, etc. Hoc orat Apostolus, ut his bene agentibus in eis corripienda non inveniat, et sic reprobi appareant: probati enim videntur, dum judicant peccatores. Sic ergo si non sint quos judicet, cessante auctoritate quasi reprobi videntur. Reprobi simus, id est appareamus reprobi, non habentes quod vindicemus vel dijudicemus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.
8Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
Cross References
Matthew 6:13Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.] + 6.13 Et ne nos inducas. Sed spiritu scientiæ illustra, ut sciamus quibus malis involvimur, et ut lacrymæ prosint rogamus: Dimitte nobis debita nostra. Et ne nos, etc. Non quod ipse inducat, sed quia deserit et ire permittit. Non vero precatur non tentari, sed nec ad modicum vinci. Tentatio enim est necessaria ad coronam. Et ne nos, etc., deserens in tentatione sinas vinci: etsi sinas tentari, sine qua nullus probatus est. Sed libera nos a malo. Hæc una petitio, tantum continet quantum omnes superiores. Ut spiritu timoris Dei omnia noxia intus et exterius pellantur: et sub paupertate beate vivamus. Sed libera nos. In illam quæ nondum est ne sinas induci, et ab ea in qua sumus ducti, libera: quo facto nihil est metuendum, nihil restat orandum. A malo, omni, visibili et invisibili. Hæc liberatio quotidie necessaria est, dum sine malo animæ et corporis non vivitur, sed in fine complebitur, quando immortales et impassibiles erimus. De imis ad summa gradatim sic ascenditur. A malo per spiritum timoris liberamur: inde liberati pauperes spiritu et rebus esse cupimus, dum dicimus, Ne nos inducas in tentationem. Spiritum pietatis rogamus, ut homo interior mansuescat et mitis fiat, ne tentatione moveatur.
Romans 12:17nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
Romans 16:10Salutate Apellen probum in Christo. + 16.10 Appellen. Per tentationes inventus est fidelis in Christo: etsi non suus amicus, vel particeps operis.
1 Corinthians 11:19Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. + 11.19 Oportet et hæreses, etc. Non vult nec optat Apostolus esse hæreses, sed quia sic futurum est, dicit. Et ad quid hoc sit utile, subdit: Ut non tantum reprobi (qui dicunt: Ego sum Pauli ), sed et qui probati sunt, manifesti fiant. Hæreses dicit pro his qui dubitant de resurrectione. Scissuræ erant pro donis spiritualibus: et hi malo suo prosunt catholicis. Omnes enim inimici Ecclesiæ vel errore cæcati vel malitia depravati prosunt Ecclesiæ: quia si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent ejus patientiam. Si vero male sentiendo adversantur, exercent ejus sapientiam.
2 Corinthians 6:8per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti: + 6.8 Per gloriam et ignobilitatem. Exhibeamus nos ut ministri Dei. Per gloriam. Si gloriosi sumus apud homines, vel ignobiles et contempti, nec inde inflemur, nec inde succumbamus vel doleamus. Eodem modo si infamamur de aliquo scelere vel bonam famam habeamus de aliquo opere. Item exhibeamus nos Deo habiti ut seductores apud quosdam, quod falsum est. Et non dicit simpliciter, habiti seductores, sed addit: ut, et inde est infamia. Et apud alios habiti ut veraces. Quasi dicat: hoc verum est, attamen nec bona æstimatione superbiamus, nec mala doleamus. Item habiti apud alios, ut castigati, etc.
2 Corinthians 10:10quoniam quidem epistolæ, inquiunt, graves sunt et fortes: præsentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis: