Corinthios Ii 6:13
eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now for a recompence in the same, (I speak as unto my children,) be ye also enlarged.
In Context
12Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris:
Cross References
Matthew 17:19Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. + 17.19 Propter incredulitatem. Ecce quando non exaudimur, non est impossibilitas præstantis, sed culpa deprecantis. Nam ex opposito si fides vestra tam fervens esset quam tribulata, magis et magis calesceret. Sicut granum sinapis. Fidem perfectam grano sinapis comparat, quæ sit in facie humilis, et in pectore fervens: vilis videntibus, et nullarum virium apparens, sed pressuris trita, quod intus habet ostendit.
Mark 11:24Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
Galatians 4:12Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis. + 4.12 Estote sicut ego. Et ego qui legem habui, sum modo sine lege sicut vos debetis esse sine illa. Ego, inquam, qui cum Judæus natus sim, jam ista carnalia spirituali dijudicatione contemno. Quia, etc., sicut vos, etc. Homo sum qui de errore correctus sum et ita vos potestis corrigi. Fratres, obsecro. Aspere correctos recreat per bene gesta. Nihil me. Excusat se, quia pseudo dixerant Paulum Galatis inimicum nec voluisse eos docere, quæ in aliis ecclesiis prædicabat.
1 Thessalonians 2:11sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos)
James 1:6Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: + 1.6 Qui autem hæsitat. Qui conscientia peccati pressus dubitat de præmiis cœlestibus, superveniente vento tentationum, facile deserit fidei statum, et secundum tentantis voluntatem, ad flatum venti per diversos vitiorum raptatur errores.