The Bible Software
bible.softwareMarkMark 11 › Mark 11:24

Mark 11:24

Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore I say unto you, What things soever ye desire, when ye pray, believe that ye receive them, and ye shall have them.

In Context

23Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. + 11.23 Quicunque dixerit. BEDA. Solent quidam dicere, quod nostri nondum plenam fidem habuerunt, etc., usque ad quanto a piorum læsione se expulsum gemit. HIER. Sed hoc factum est: quando dixerunt apostoli: Digne transferimur ad gentes, quia vos indignos judicatis Matth. 21.. BEDA. Notanda est distinctio deprecantium, etc., usque ad si tamen in se peccantibus primo dimittunt.

25Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra. + 11.25 Et cum stabitis. HIER. Marcus suo more, septem versus orationis Dominicæ una oratione comprehendit. Is namque cui dimissa sunt omnia, quid amplius rogabit, nisi quod perseveret in eo quod obtinuit?

Read all of Mark 11

Cross References

Matthew 7:7Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. + 7.7 Petite. His gradibus via, veritas, et vita legitime certantibus, præstatur: Christus est via qua ambulatur, veritas qua invenitur, ostium ad quod pulsatur, ut ad ipsum per ipsum ingrediamur. AUG. Operose quidem quod ista tria inter se differant exponendum putavi, sed longe melius, etc., usque ad non enim dixit petentibus, et quærentibus, et pulsantibus.

Matthew 21:22Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis. + 21.22 Accipietis. Et si differatur ad tempus opportunum, et si non his quibus petitur tamen qui digne petunt.

Luke 18:1Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,

John 15:7Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. + 15.7 Et verba. Verba Dei tunc dicuntur manere in nobis, quando facimus quæ præcipit et diligimus quæ promittit. Qui autem hoc non facit, tangit, non cohæret, et ideo non sunt ei in beneficium sed in testimonium damnationis. Petetis. Si quid petit fidelis et non fit, non petit hoc quod habet mansio in eo, nec quod habet verba ejus quæ sunt in eo, sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis.

1 Corinthians 14:13Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.

James 5:15et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. + 5.15 Et si in peccatis. BED. Multi propter peccata etiam corporis plectuntur morte, etc., usque ad unde recte subditur: Confitemini, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 11:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 11:23Mark 11Mark 11:25 →