2 John 1:3
Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum.
Cross References
Zechariah 8:19Hæc dicit Dominus exercituum: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et lætitiam et in solemnitates præclaras. Veritatem tantum et pacem diligite.
Galatians 5:6Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. + 5.6 Nam in Christo. His vero qui in Christo Jesu volunt pie vivere, virtutes appetendæ sunt, et vitia fugienda. Media vero quæ inter virtutes et vitia sunt, nec appetenda sunt, nec fugienda, ut circumcisio et præputium, quæ nihil valent in Christo Sed fides. Sine dilectione fides inanis est. Fides cum dilectione Christiani est. Alia est dæmonis. Nam et dæmones credunt et contremiscunt Jac. 2.. Qui qui autem non credunt, tardiores sunt et pejores quam dæmones. Sed multum interest, utrum quis credat ipsum esse Christum, an credat in Christum. Nam ipsum Christum esse dæmones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum.
1 Timothy 1:14Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu. + 1.14 Superabundavit. Super majora bona quam olim mala. Quia non solum peccata dimisit, sed fidem et dilectionem dedit. De quibus nulli est ambigendum: Quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Et iste sermo est fidelis, id est verus et acceptabilis, quia utilis.
1 John 2:23Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet.
2 John 1:1Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem, + 1.1 Argumentum Usque adeo ad sanctam feminam scribit, ut eamdem dominam non dubitet litteris appellare, ejusdemque filiis testimonium, quod ambulent in veritate, perhibet. Non ego. Scripturus contra hæreticos qui a veritate exciderunt, dicit omnium qui veritatem noverunt, unam esse dilectionem in sanctos ut similitudine catholicorum ab hæreticorum deterreat societate. Omnes enim fideles in una veritate consentiunt, hæretici in erroribus se invicem impugnant.