The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 5 › Galatas 5:6

Galatas 5:6

Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. + 5.6 Nam in Christo. His vero qui in Christo Jesu volunt pie vivere, virtutes appetendæ sunt, et vitia fugienda. Media vero quæ inter virtutes et vitia sunt, nec appetenda sunt, nec fugienda, ut circumcisio et præputium, quæ nihil valent in Christo Sed fides. Sine dilectione fides inanis est. Fides cum dilectione Christiani est. Alia est dæmonis. Nam et dæmones credunt et contremiscunt Jac. 2.. Qui qui autem non credunt, tardiores sunt et pejores quam dæmones. Sed multum interest, utrum quis credat ipsum esse Christum, an credat in Christum. Nam ipsum Christum esse dæmones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For in Jesus Christ neither circumcision availeth any thing, nor uncircumcision; but faith which worketh by love.

In Context

5Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. + 5.5 Nos enim. Qui in lege confidit, amittit gratiam, quod ex contrario potest videri, quia ex fide justitia, et spes, id est, externa beatitudo: et hoc facimus per spiritum, qui non potest falli aut fallere. Spem justitiæ. Id est, quam sperat justitia, scilicet vitam æternam, vel, quæ speratur ipsa justitia. Fides enim esuriens et sitiens justitiam sperat in ea renovari et proficere. Vel, spes justitiæ est Christus, ex quo speratur justitia ipsa.

7Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? + 5.7 Currebatis. Hic laudat Galatas, et eos per quos inducti sunt ut judaizare vellent, vituperat; et ne illis consentiant, monet.

Read all of Galatas 5

Cross References

Matthew 25:31Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: + 25.31 Cum autem. Tradendus in proximo cruci præmisit gloriam triumphantis, ut secutura scandala hac promissione compensaret. Post parabolas de fine mundi nunc exsequitur Dominus modum futuri judicii.

Romans 2:25Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. + 2.25 Circumcisio quidem. Ostendit supra legem non juvare eos, modo circumcisionem non juvare ad obtinendam justitiam. Prodest, si legem, etc. Quia obediendo Deo, signum facit veritatis, dum populus rudis sub timore Dei custoditur. Prodest. Quæritur quomodo hic dicit circumcisionem prodesse, cum in sequentibus dicat: Si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit? Respondetur: Secundum statum diversorum temporum hoc vult intelligi. Nam secundum statum veteris legis olim profuit circumcisio, sed non profuit ad salutem sine spirituali legis observantia, de quo hic. Modo autem, scilicet tempore gratiæ, postquam exhibita est veritas, non modo non prodest, sed etiam obest, de quo in sequentibus.

1 Corinthians 7:19Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei.

Galatians 3:28Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

Galatians 6:15In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.

1 Thessalonians 1:3memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: + 1.3 Ante Deum. Inde ita certi ac si jam videatis, et ita eos animat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 5:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 5:5Galatas 5Galatas 5:7 →