2 John 1:4
Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. + 1.4 Gavisus sum valde. Quasi dicat: Quod tenetis, tenete. Nihil aliud ab hæreticis recipite, quia in his quæ habetis gaudeo; nihil aliud ad salutem vobis superaddi expeto. Cum ergo gaudeam de vestro bono principio, ne me faciatis dolere defectu vestro, quia ut sollicitus custos, omnia quæ circa vos fiunt cognosco. Ambulantes in veritate. Positus est Adam in paradiso, ut operaretur et custodiret illud. Operatio, effectus provectionem: custodia, perfectionis ipsius statum atque constantiam designat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Malachi 2:6Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.
Ephesians 5:2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. + 5.2 In odorem suavitatis. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.
Philippians 4:10Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. + 4.10 Gavisus, etc. Hic commemorat, quod sibi sæpe necessaria miserant, unde alacritatem suam propensiorem factam ostendit quia in quo negligentes facti fuerant, adhibita solertia iterarunt, ut memores facti apostoli sui fructus emitterent in horreo cœlesti condendos. Aliquando, etc. Aliquo tempore, quia non omni potuerunt. Refloruistis. Ministrando mihi necessaria. Quæ ministratio dicitur flos, quia inde fructus vitæ æternæ provenit. Pro me. Quia mihi prodest vestra compassio. Ne autem viderentur aliqua mala causa intermisisse addit: modo refloruistis, sed ante eratis occupati et impediti aliquibus adversis.
1 Thessalonians 3:6Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos: + 3.6 Sicut nos quoque vos: ideo. Quia hæc annuntiavit, non pro ejus præsentia, consolati sumus.
1 John 2:6Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.