The Bible Software
bible.softwarePhilippensesPhilippenses 4 › Philippenses 4:10

Philippenses 4:10

Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. + 4.10 Gavisus, etc. Hic commemorat, quod sibi sæpe necessaria miserant, unde alacritatem suam propensiorem factam ostendit quia in quo negligentes facti fuerant, adhibita solertia iterarunt, ut memores facti apostoli sui fructus emitterent in horreo cœlesti condendos. Aliquando, etc. Aliquo tempore, quia non omni potuerunt. Refloruistis. Ministrando mihi necessaria. Quæ ministratio dicitur flos, quia inde fructus vitæ æternæ provenit. Pro me. Quia mihi prodest vestra compassio. Ne autem viderentur aliqua mala causa intermisisse addit: modo refloruistis, sed ante eratis occupati et impediti aliquibus adversis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But I rejoiced in the Lord greatly, that now at the last your care of me hath flourished again; wherein ye were also careful, but ye lacked opportunity.

In Context

9Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum.

11Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. + 4.11 Non quasi. Non propter se, sed profectum eorum gaudet.

Read all of Philippenses 4

Cross References

Psalms 85:6Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ. + 85.6 Auribus percipe. CASS. Vide ordinem orationis, etc., usque ad auditum deprecationi meæ. 1

2 Corinthians 6:7in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris, + 6.7 In virtute Dei. Non speremus in homine vel in bonis; si quid boni est, Deo attribuamus. Vel hoc dicit, quia qui prædicta habet, miracula facit ad conversionem infidelium.

2 Corinthians 11:9Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.

Galatians 6:10Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. + 6.10 Dum tempus. Tempus seminandi est præsens vita qua currimus. In hac licet nobis quod volumus seminare. Cum vero transierit, tempus operandi aufertur; unde: Operamini dum dies est: veniet nox quando jam nullus poterit operari Joan. 9.. Ad omnes. Omnibus impendenda est misericordia. In quo præponendi sunt justi qui sunt ex fide. Quod et omnibus inimicis nostris qui scelerati sunt, persequentes Ecclesiam, testis est Dominus: Benefacite his qui oderunt vos. Diligite inimicos vestros Luc. 6.; quia et ipsi sunt homines: quibus in hoc Dominus pluit, et solem dat.

Philippians 1:3Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, + 1.3 Gratias ago Deo meo. Quasi dicat: Agite quæ agitis, quia talia sunt, unde Deum laudo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philippenses 4:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Philippenses 4:9Philippenses 4Philippenses 4:11 →