The Bible Software
bible.softwareTitusTitus 2 › Titus 2:10

Titus 2:10

non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. + 2.10 Ut doctrinam Salvatoris. Hoc refertur ad omnia prædicta, scilicet ad senes, et anus, et servos, quasi dicat: Hortare omnes prædictos, ut ita se habeant sicut præscriptum est, ut ita ornent in actibus suis doctrinam Salvatoris, etc. Ornent. Ornamentum doctoris est honesta vita discipuli.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Not purloining, but shewing all good fidelity; that they may adorn the doctrine of God our Saviour in all things.

In Context

9Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,

11Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, + 2.11 Apparuit enim. Quasi dicat: Omnes monendi sunt, quia omnibus natus est Christus, nullum exclusit. Vel, Gratia, id est Christus qui est gratia Dei. Vel, gratia Dei et Salvatoris, etc., id est Deus et Salvator noster, scilicet Dei Filius, etsi invisibilis sit in forma Dei, tamen per gratiam apparuit in forma servi.

Read all of Titus 2

Cross References

Genesis 39:8Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:

1 Samuel 26:23Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem: tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini.

Psalms 101:6A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ. + 101.6 A voce gemitus. CASS. Natura peccantium ostenditur, quia dum peccatum appetitur, contemplatio Dei non habetur. Mei. AUG. Non illorum qui de terrenis, et non de spiritualibus gemunt, etc., usque ad infirmorum portare. 1

Matthew 5:16Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. + 5.16 Sic luceat, etc. Et hæc omnia ita agite, ut non finem boni operis in laudibus hominum constituatis. Ut videant, etc. Opera requiro, ut videantur, et sic doctrina confirmetur: et hoc non ad gloriam vestram.

Luke 16:6At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta. + 16.6 Centum cados. Cadus Græce, amphora dicitur Latine, continens tres urnas. Chorus modiis triginta impletur. Simpliciter sic potest accipi; quisquis indigentiam pauperis, vel ex dimidia, vel ex quinta parte alleviat misericordiæ suæ mercede donandus est.

John 12:6Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat. + 12.6 Non quia, etc. Quantum ad suam intentionem ad eum non pertinebat de egenis, quia non curabat de ipsis, non quia commissum esset ei dispensare pauperibus. Loculos habens, etc. Cui ministrant angeli, loculos habet in sumptus pauperum, condescendens infirmis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Titus 2:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Titus 2:9Titus 2Titus 2:11 →