Ii Regum 12:13
Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi Domini, et fuscinulæ, et thuribula, et tubæ, et omne vas aureum et argenteum, de pecunia quæ inferebatur in templum Domini. + 12.13 Verumtamen non fiebant. ID. Alia debet esse ratio formandorum vasorum in ministerium Domini, alia parandorum lignorum et saxorum in ædificium domus, quia alia debet esse doctrina, qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jam perfecti instruuntur ad scientiæ plenitudinem. Vasa Domini sunt, qui jam apti sunt ad capienda munera divina, et habiles sunt ad ministerium Dei. Non fiebant. In Paralipomenis. Cum complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Joiada reliquam partem pecuniæ de qua facta sunt vasa templi. Non est contrarium, quia non de eadem pecunia quæ offerebatur a populo ad instaurationem domus Domini facta fuerunt vasa in ministerium templi, sed de reliqua parte pecuniæ, quæ et in aliis donationibus fuerat collata. Et fuscinulæ, etc. RAB. Doctores, quorum officium est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, necnon et spiritualem alimoniam verbi cuique prout convenit dispertiri: quia sunt in verbis Dei, quæ nostræ humilitati revelare dignatus est, sunt alia quæ nostræ capacitatis mensuram transcendunt. Thuribula. ID. Sunt qui mundam orationem ex conscientia pura et fide non ficta offerunt Deo et dicunt: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo Psal. 140.. Tubæ omne vas, etc. ID. Doctores, qui toto orbe vocem evangelicæ prædicationis emittunt, unde: Quasi tuba exalta vocem tuam Isa. 58..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Iis enim qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini:
Cross References
Exodus 25:38Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo. + 25.38 Emunctoria quoque, et ubi quæ. ID., ibid. Divina verba, quibus manifeste signatur in plurimis non legis litteram, sed spiritualem sensum esse servandum: unde: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit. ID., ibid. Emunctorium, et vasa, ubi quæ emuncta sunt exstinguuntur, etc., usque ad dicens: Sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, etc. Emunctoria quoque, etc. ID., ibid. Sunt quædam in Scripturis præcepta, etc., usque ad et alibi: Ecce nova facio omnia.
Numbers 10:2Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. + 10.2 Fac tibi duas tubas argenteas, etc. ISID., in Num. Per duas tubas exercitus ducitur, etc., usque ad auditorum mentes ad tentationum certamina ardentius excitantur.
2 Chronicles 24:14Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ. + 24.14 Reliquam partem pecuniæ, etc. Videtur contrarium quod legitur in libro Regum: Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi et fuscinulæ IV Reg. 12.. Sed non hic dicitur, quod de eadem pecunia quæ offerebatur a populo in templo Domini ad instaurationem domus Dei facta fuerunt sacra vasa in ministerium templi et ad holocausta, sed de reliqua parte pecuniæ, id est, de ea quæ aliis donationibus collata fuerat. Potuit enim fieri, ut in diversis temporibus pecuniæ oblatæ diversæ facturæ materiam præberent, sicut alia est doctrina qua rudes imbuuntur ad fidem, alia qua perfecti instruuntur ad plenitudinem.
Ezra 3:7Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis. + 3.7 Dederunt autem. BEDA ubi supra. Qui de captivitate liberati Jerosolymam venerant, etc., usque ad Fundatio templi illos significat, qui nuper conversi locum præparant Domino in se; unde: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti, etc. I Cor. 6. Latomis. ID., ibid. Latomi sunt in constructione domus Dei, qui corda proximorum docendo vel increpando instruunt, etc., usque ad et tabernaculum de cortinis et tabulis compositum. Cæmentariis. ID., ibid. Cæmentarii sunt prædicatores, qui dum eos quos bonis operibus instituunt, copula charitatis ad invicem nectunt, quasi quadratos politosque lapides, ne ordinem compositionis reserant cæmenti infusione conjungunt, dicentes: Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis continuam charitatem habentes, etc. I Petr. 4.. Inde Paulus: Super omnia autem habete charitatem, quod est vinculum perfectionis Col. 3.. Sidoniis Tyriisque. ID., ibid. Sidonii quoque et Tyrii prædicatores repræsentant, qui homines in gloria quondam sæculi sublimes et candidos securi sermonis Dei, de statu primæ conversationis dejiciunt, ut salubriter prostratos, et quasi ab humore corruptivo ingeniti sensus excoctos, ab omni vitiorum fortitudine corrigant, et in ornatum vel in munimentum Ecclesiæ exigunt. Unde in psalmo qui inscribitur in consummatione tabernaculi: Vox Domini confringentis cedros Psal. 2.. Sidoniis Tyriisque. BEDA., ibid. Dant principes patrum, etc., usque ad quia pressuram in mundo habent, quamvis confidentes, quia Dominus vicit mundum. Ut deferrent ligna. ID., ibid. Deferunt ligna excisa in mare, etc., usque ad et per reconciliationem sacerdotum Ecclesiæ aggregamur. Joppe. Unde scilicet per terram ad opus templi deferrentur, sicut in prima templi structura factum est, sed Salomon regali potentia a rege Hiram quæ voluit, facile obtinuit: hi autem de captivitate redeuntes et regni potentiam non habentes cuncta emebant. Anno autem. BEDA ubi supra. Cum supra dicatur quod septimo mense venerunt in Jerusalem, etc., usque ad aut resurrectionem corporum quam bene operantes speramus, denuntiat.