Numbers 10:2
Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. + 10.2 Fac tibi duas tubas argenteas, etc. ISID., in Num. Per duas tubas exercitus ducitur, etc., usque ad auditorum mentes ad tentationum certamina ardentius excitantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
3Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis.
Cross References
Exodus 25:31Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia. + 25.31 Facies et candelabrum, etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Candelabrum Christus est in quo natura humanitatis fulsit lumine deitatis, etc., usque ad scyphi ergo et sphærulæ ad laborem pertinent, lilia ad retributionem. Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo. BEDA, ibid. Candelabrum tabernaculi, etc., usque ad et claritatem verbi omnibus prædicando et faciendo ostendit. Et calamos, scyphos et sphærulas. ID., ibid. Scilicet prædicatores de hastili procedentes, etc., usque ad quæ animabus sanctis, id est, floribus vernat æternis.
2 Kings 12:13Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi Domini, et fuscinulæ, et thuribula, et tubæ, et omne vas aureum et argenteum, de pecunia quæ inferebatur in templum Domini. + 12.13 Verumtamen non fiebant. ID. Alia debet esse ratio formandorum vasorum in ministerium Domini, alia parandorum lignorum et saxorum in ædificium domus, quia alia debet esse doctrina, qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jam perfecti instruuntur ad scientiæ plenitudinem. Vasa Domini sunt, qui jam apti sunt ad capienda munera divina, et habiles sunt ad ministerium Dei. Non fiebant. In Paralipomenis. Cum complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Joiada reliquam partem pecuniæ de qua facta sunt vasa templi. Non est contrarium, quia non de eadem pecunia quæ offerebatur a populo ad instaurationem domus Domini facta fuerunt vasa in ministerium templi, sed de reliqua parte pecuniæ, quæ et in aliis donationibus fuerat collata. Et fuscinulæ, etc. RAB. Doctores, quorum officium est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, necnon et spiritualem alimoniam verbi cuique prout convenit dispertiri: quia sunt in verbis Dei, quæ nostræ humilitati revelare dignatus est, sunt alia quæ nostræ capacitatis mensuram transcendunt. Thuribula. ID. Sunt qui mundam orationem ex conscientia pura et fide non ficta offerunt Deo et dicunt: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo Psal. 140.. Tubæ omne vas, etc. ID. Doctores, qui toto orbe vocem evangelicæ prædicationis emittunt, unde: Quasi tuba exalta vocem tuam Isa. 58..
Psalms 81:3Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. + 81.3 Judicate egeno et pupillo, pauperem et humilem justificate. CASS. Diapsalma, monet intelligeret Christum esse Deum, et si egenus et pauper fuit, quod eos non fecisse dicit. 1
Isaiah 1:13Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram; iniqui sunt cœtus vestri. + 1.13 Neomeniam, etc, Festum novæ lunæ, quod celebrabant in principio mensium: Neos, novum, mene, luna; unde: Buccinate Domino in neomenia tuba Psal. 80.. Iniqui sunt cœtus vestri, etc. ID. Quia spirituales hostias non offerunt; unde: Sacrificium Deo spiritus contribulatus Psalm. 50.. Vers. 14
Hosea 8:1[In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.
Joel 2:1[Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ: quia venit dies Domini, quia prope est.