Ii Regum 12:15
et non fiebat ratio iis hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam. + 12.15 Et non fiebat ratio iis omnibus, etc. ID. Tam religiosi fuerunt, ut nullus dubitaverit qui pecuniam Dei sine fraude tractarent. Unde constat quanta discretione opus est his qui pecuniam verbi Dei dispensant conservis, de qua ratio reddenda est, ut non minus fideles inveniantur hi in spiritualibus quam illi in corporalibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Iis enim qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini:
Cross References
2 Kings 22:7Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt, sed in potestate habeant, et in fide.
Nehemiah 7:2præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),
Luke 16:1Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. + 16.1 Ad discipulos. Quia Pharisæi superbi et avari sicut petentibus veniam, ita egentibus pecuniam negabant; ideo Salvator nunc ad illos, nunc illis audientibus, ad discipulos de pietate verba facit. Homo quidam. Villicus proprie, villæ custos, sed ponitur hic pro œconomo, id est dispensatore, qui universam substantiam domus dispensat. In hoc quippe dispensatore non omnia ad imitandum debemus sumere, scilicet ut fraudulenter erga Deum agamus. Sed econtrario istæ similitudines dantur, ut intelligamus si laudari potuit a Domino qui fraudem faciebat, quanto magis placet Deo qui secundum ejus præceptum opera illa facit.
1 Corinthians 4:2Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. + 4.2 Hic jam quæritur. Ita de nobis æstimandum, sed hic inter vos quod non alibi. Jam in præsenti cum exspectandum esset, donec Deus judicet.