2 Kings 19:21
Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: [Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion: post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem. + 19.21 Virgo filia. RAB. Quia cunctis gentibus idola adorantibus, hæc sola conservat castitatem religionis unius Dei, et quæ ne ad majorem blasphemiam concitaret, præsenti non respondit: post abeuntem movit caput ad rogandum Deum, vel certe ad deridendam arrogantiam ejus certa de ultione. Nec ipse per se, sed per servos suos, ut major esset arrogantia, Dominum blasphemavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 9:14Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis, + 9.14 Miserere. CASS. In sua persona dicit quod unusquisque petit. Vide. Ibid. Aspectus Dei, auxilium est, qui cum fit, et lux tenebras fugat: de superbia inimici æstimatur humilitas patientis, quia tantum hi humiliantur, quantum illi extolluntur. 1
Isaiah 1:8Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur. + 1.8 Filia Sion, etc., ID., ibid. Affecta piissimi patris. Et: Omnes enim natura filii Dei sumus Joan. 14., sed nostro vitio alieni efficimur. Unde Babylon sæpe filia nuncupatur.
Isaiah 23:12et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi. + 23.12 Filia Sidonis. ID. In terra Chanaan sunt Tyrus et Sidon; unde: Mulier Chananæa exivit de finibus Tyri et Sidonis occurrens Salvatori Matth. 15.. Transfreta. Sæpe videmus quosdam a proposito suo transire ad aliud, a militia ad negotiationem: a causis ad arma mutant industriam, ut mutent infelicitatem. Sed, Deo dispensante, omnia eveniunt contraria, ut per miserias coacti non in se, sed in Domino creatore confidant.
Isaiah 47:1[Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon: sede in terra; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. + 47.1 Descende, sede, etc. HIER. Quia omnes creaturæ Dei sumus; nec juxta hæreticos, natura Babylonis damnabilis; vel ob luxuriam et ornatum potentissimæ urbis, quæ jam senex et vicina occasui virgunculam se et puellam jactat.
Jeremiah 14:17Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. + 14.17 Deducant oculi mei. ID. Dupliciter hic locus intelligitur. Quod vel ipse Deus, etc., usque ad virgo contrita, filia percussa, populus deletus.